9:248 modo in memoriam simul doctrina nostra veniat, unde statim constabit quam intempestive uno hoc praetextu nos oppugnent, quasi tropum in Christi verbis suggerat nobis humana ratio. Quum semper satis sonore professus fuerim sic nobis in coena communicari Christum, ut modus sit incomprehensibilis: ideoque mysterium hoc, quod sensus nostros longe superat, nobis esse adorandum : quid sibi vult canina ista improbitas, nihil nos credere, nisi quod dictat humana ratio? Ac iam aliquoties supra monstravi, non aliunde quam [pag. 317] ex communi et perpetuo sacrae scripturae usu nos metonymiam in sacramentis statuere. Deinde ad hanc quam oppugnant interpretationem non tam physicis argumentis, quam coelestibus oraculis cogi. Plausibilis visa est ista exclamatio: Audisne caro? audisne ratio? Considera literas, considera sensum, reos vocari corporis et sanguinis quicunque indigne manducant, modo obediant institutioni: non mentitur spiritus, omnis autem homo mendax. Si quis rem a signo avelleret, in loco hoc diceretur. Sed ubi convenit, vere offerri sub panis symbolo Christi corpus, vere et sanguinem eius sub calice offerri, puerilis garritus est, tanta vehementia in carnem et rationem invehi. Quanto opportunius regerere liceret: Audisne latrator? audisne phrenetice? audisne bestia, veram nos carnis et sanguinis Christi communicationem in sacra coena asserere? Quorsum ergo tumultuaris? vel qua confidentia lectoribus tentas [pag. 3181 eruere oculos, ne videant quod tam conspicuum est? Quod ad promiscuam manducationem pertinet, clarius refutatus est eorum error, quam ut verbum addere operae pretium sit. Reos esse dico corporis Christi coenae profanatores, nempe oblati, quamvis non recipiant: sicuti teste apostolo (Hebr. 10, 29), sanguinem Christi conculcat evangelii contemptor, non alia ratione, nisi quia voce sua Christus nos ad veram sui participationem invitat. Quod vero toties incredulos et perfidos obedire dicunt Christi institutioni, etsi argute dici putant, nugatorium tamen est. Haec nimirum ratio est, cur initio a mandato et promissione institutionem separaverint. Quasi Christus coenam instituens, non addiderit coniunctim duo reliqua. Imo quid aliud fuit coenam instituere, nisi mandare, ut mysterium hoc peragatur promissione interposita? Certe institutio Christi vera lex et regula est peragendae [pag. 319] coenae. Quis autem regulam a Christo praescriptam eos sequi dicet, qui praeterito mandato sepultaque promissione imaginarium nescio quid fingent? Haec igitur boni≫ istis theologis obedientia est, lusorie et fallaciter absque fide nuda caeremonia defungi. Has nugas gloriatur Tilemanus Cragius laetum se scripsisse. 1) Utinam non fuisset immodico laeti- 1) Inter Hildeshemenses primus nomen et calculum adiecit