50:248
vultis
ratam
esse
Dei
vocationem,
cavete
ne
istis
aurem
praebeatis,
qui
nova
commenta
vobis
ingerunt.
Etsi
autem
graeci
participii
tempus
fateor
esse
praesens:
quia
tamen
indefinite
accipitur,
vertere
placuit
pui
vos
vocavit,
tollendae
amphiboliae
causa.
9.
Modicum
fermentum.
Ego
ad
doctrinam
refero,
non
ad
homines.
Admonet
enim
quam
perniciosa
res
sit
doctrinae
corruptio:
ne
quasi
rem
nullius
aut
non
magni
periculi
(ut
fieri
solet)
negligant.
Nam
hoc
cuniculo
Satan
obrepit,
quod
non
palam
labefactat
totam
doctrinam,
sed
eius
puritatem
inficit
falsis
et
adulterinis
opinionibus.
Multi
quia
mali
gravitatem
non
animadvertunt,
minus
vehementes
sunt
in
resistendo.
Ergo
hic
apostolus
reclamat,
nihil
iam
manere
salvi
postquam
vitiata
est
Dei
veritas.
Ac
similitudine
fermenti
utitur,
quod,
etiamsi
exiguum
sit,
acorem
suum
transfundit
in
totam
massam.
Sollicite
ergo
cavendum
ne
quid
purae
evangelii
doctrinae
affingi
sinamus.
10.
Ego
persuasus
sum.
Rursus
totam
asperitatem
derivat
in
pseudoapostolos:
illos
causam
mali
esse
dicit,
illis
poenam
minatur:
de
Galatis
se
bene
sperare
commemorat,
quod
cito
et
facile
redituri
sint
in
verum
consensum.
Illud
enim
nobis
animum
addit,
quum
audimus
bene
de
nobis
sperari.
Nam
turpe
ducimus,
eorum
fallere
opinionem
qui
candide
et
amice
de
nobis
sentiunt.
Quia
autem
Dei
opus
erat,
Galatas
reducere
in
puram
fidei
doctrinam
a
qua
deflexerant,
dicit
se
in
Domino
sperare:
quo
admonet,
coeleste
donum
esse
resipiscentiam,
ut
ipsi
quoque
idem
a
Deo
postulent.
Qui
autem
turbat
vos.
Confirmatio
est
proximae
sententiae,
quia
oblique
magnam
culpae
partem
transscribit
in
illos
impostores,
a
quibus
delusi
fuerant
Galatae.
Quam
enim
vindictam
illis
denuntiat,
ab
ea
Galatas
fere
eximit.
Caeterum
audiant
quicunque
occasionem
turbarum
praebent
ecclesiis,
qui
fidei
unitatem
solvunt,
qui
concordiam
labefactant
:
et
si
quid
habent
recti
sensus,
expavescant
ad
hanc
vocem.
Pronuntiat
enim
Deus
per
os
Pauli,
nullos
talium
scandalorum
autores
inultos
fore.
Particula
quisquis
sit
emphasin
habet.
Nam
quia
sua
magniloquentia
rude
vulgus
territabant
pseudoapostoli,
oportuit
Paulum
ex
adverso
ita
magnifice
efferre
suam
doctrinam,
ut
nemini
parceret
qui
auderet
contra
hiscere,
quocunque
alioqui
titulo
esset
insignis.
11.
Ego
autem,
fratres.
Argumentum
a
causa
finali.
Liceret,
inquit,
mihi
vitare
odia
hominum,
pericula,
persequutiones:
si
tantum
caeremonias
vellem
Christo
miscere.
Quod
igitur
de
hac
re
tantopere
pugno
in
contrarium,
non
facio
mea
causa,
nec
meo
commodo.
Sed
an
propterea
sequitur
verum
esse
quod
docet?
Respondeo,
rectum
affectum
et
puram
conscientiam
doctoris
non
parum
valere
ad
faciendam
fidem.
Deinde
non
est
credibile,
tam
|