49:248 vocat, non quem ipsi odio prosequamur, sed qui nobiscum inimicitias exerceat. Quod si iuvandi sunt secundum carnem, multo minus adversis imprecatimibus eorum salus oppugnanda est. Carbones ignis congeres. Quia non libenter oleum et operam perdimus, ostendit quis inde consequatur fructus, dum humanitatis officia conferimus in nostros inimicos. Carbones autem alii interpretantur exitium, quod1) in caput inimici regentur, si beneficiis prosequemur indignum, ac2) secus quam de nobis promeritus est, nos geremus: quia hoc modo duplicabitur eius culpa. Aliis magis placet intelligere quod animus eius ad nos redamandos allicitur, dum se adeo benevole tractari videt. Ego simplicius accipio, quod animus eius frangetur in alterutram partem. Nam certe beneficiis aut emollietur hostis, aut si tanta atrocitate erit ut nihil man&uefiat, uretur tamen et aestuabit testimonio conscientiae, quae se obrutam sentiet benignitate nostra. 21. Ne vincaris a malo. Videtur haec sententia confirmationis loco posita. Nam hic nobis omnino certamen est cum perversitate : eam si retaliare conamur, confitemur nos ab ea victos: contra si bonum pro malo reddimus, eo facto prodimus invictam animi constantiam. Et sane hoc est pulcherrimum victoriae genus, cuius fructus non animi tantum conceptione, sed re quoque ipsa sentitur: successum eorum patientiae dante Domino, quo meliorem ne optare quidem possint. Contra, qui malum malo vincere tentabit, hostem forte suum malitia vincet, sed in suam ruinam: quia sic agendo diabolo militat. CAPUT XIII. 1. Omnis anima potestatibus supereminentibus subdita sit Non enim est potestas, nisi a Deo : quae vero sunt potestates, a Deo sunt ordinatae. 2. Itaque qui resistit potestati, Dei ordinationi resistit: quivero restiterint, iudicium sibi accersent 1. Omnis anima, ete. Quod locum hunc tam diligenter m christianae vitae institutione tractat, inde apparet maiori aliqua necessitate ad id coactum : quam quum perpetuo secum ferat evangelii praedicatio, illo maxime saeculo afferre potuit. Sunt enim semper tumultuosi spiritus, qui regnum Christi non bene extolli credunt, nisi aboleantur omnes terrenae potestates: nec libertate per ipsum data se frui, nisi quodvis humanae servitutis iugum excusserint. Iudaeos tamen prae aliis hic error tenuit, quibus indignum videbatur ut progenies Abrahae, *) confusionem, quae 2) contraria etiam meritum.