50:247 247 EPIST. PAULI AD GALATAS 248 ad iustificandum solam valere. Papistae ipsi, carnificum instar, fidem misere lacerant, quum nunc informem faciunt et caritate vacuam, nunc formatam. Nos autem veram fidem negamus a spiritu regenerationis posse divelli. Sed quum de iustificationis causa agitur, tunc excludimus omnia opera. Quantum ad praesentem locum attinet, Paulus nequaquam disputat an caritas ad iustificandum cooperetur fidei, sed tantum indicat quae nunc sint vera fidelium exercitia: ne Christianos videatur otiosos facere et quasi truncis similes. Ergo quum versaris in causa iustificationis, cave ullam caritatis vel operum mentionem admittas: sed mordicus retine particulam exclusivam. Quod autem hic Paulus de iustificatione non tractet, nec eius laudem caritati ex parte assignet, inde evincere promptum est, quod eodem argumento sequeretur, circumcisionem et caeremonias olim iustificasse. Nam sicuti in Christo Iesu fidem cum caritate commendat : ita ante Christi adventum requirebantur caeremoniae. Verum id nihil ad promerendam iustitiam, papistis etiam ipsis concedentibus. Ergo neque id de caritate sentiendum. 7. Currebatis bene, quis vos impedivit ne obediretis veritati? 8. Persuasio non est ex eo, qui vocavit vos. 9. Modicum fermentum totam massam fermentat. 10. Ego persuasus sum de vobis in Domino, quod non aliud sitis sensuri: qui autem turbat vos, portabit iudicium, quisquis sit. ll. Ego autem, fratres, si circumcisionem adhuc praedicem, quid adhuc persequutionem patior? exinanitum est scandalum crucis. 12. Utinam etiam abscindantur qui vos conturbant. 7. Currebatis bene. Exprobrationem praesentis defectionis consulto superioris cursus laudi miscet, ut pudore suffusi alacrius se in viam recipiant. Admirationis est quod interrogat quisnam eos abduxerit a recto cursu: quo plus incutiat verecundiae.1) Verbum rceKteafrat iterum obedire potius vertendum censui, quam credere: quia iam semel evangelii puritatem amplexi, ab obsequio abducti erant. 8. Persuasio non ex eo. Ante pugnavit rationibus: nunc ad extremum autoritate agit, quum exclamat, persuasionem aliunde profectam quam a Deo. Haec enim admonitio non ita multum haberet momenti, nisi personae autoritate fulta. Sed Paulus iure suo tam confidenter loqui poterat apud Galatas, qui praeco illis fuerat divinae vocationis. Ideo non nominat Deum, sed periphrasi designat: ac si diceret: Deus minime secum pugnat: is est qui mea praedicatione vos in salutem vocavit. Aliunde igitur nova haec persuasio profecta est. Ideo si *) pudoris.