49:247 247 EPIST. PAULI AD ROMANOS 248 sequamur, sed ne cor nostrum tentetur eiusmodi cupiditate. Supervacuum itaque est hic distinguere inter publicam et privatam vindictam. Nihilo enim plus excusationis habet qui opem magistratus malevolo animo et ultionis cupido implorat quam si a se ipso ulciscendi artes comminiscatur. Imo ne semper quidem a Deo postulanda ultio est, ut mox videbimus: quia si ex privato affectu erumpant vota nostra, et non ex puro spiritus selo, non tam Deum nobis iudicem ferimus, quam ministrum facimus pravae nostrae cupiditatis. Non aliter ergo datur locus irae quam ubi quietis animis exspectamus opportunum liberationis tempus: optantes interea ut qui nobis molesti nunc sunt, resipiscendo amici fiant. Scriptum est enim: Mihi vindictam. Probationem adducit sumptam ex cantico Mosis, Deuter. 32, 35, ubi Dominus se hostium suorum ultorem fore denuntiat. Hostes autem Dei sunt quicunque servos eius sine causa divexant. Qui tangit vos, inquit, tangit pupillam oculi mei. Hoc igitur solatio contenti simus, quod neque impune evadent qui molestiam nobis immerentibus facessunt: neque nos patiendo magis obnoxios vel opportunos faciemus iniuriis malorum: sed potius Domino, qui unicus est vindex et liberator noster, locum dabimus ad opem ferendam. Quamquam ne a Deo quidem vindictam inimicis nostris imprecari fas est: sed orandum ut convertantur, quo amici fiant : quod si pergunt in sua improbitate, idem illis eveniet quod reliquis Dei contemptoribus. Neque vero hoc testimonium ideo citat Paulus, quasi post illatam iniuriam protinus excandescere, atque1 prout tulerit carnis impetus, votis exposcere liceat ut Deus nostrarum iniuriarum sit ultor. Sed primo vindictam exigere nostrum non esse docet, nisi velimus Dei partes nobis arrogare : deinde significat non esse timendum ne ferocius insultent improbi, si nos patienter ferre viderint: quia non frustra vendicandi munus sibi Deus sumit. 20. Itaque si esurit inimicus tuus, pasce Ulum: si sitit, potum da illi. Hoc enim faciens, carbones ignis congeres in caput ipsius. 21. Ne vincaris a malo, sed vincas bono malum. 20. Itaque si esurit. Iam ostendit quomodo praecepta de non vendicando et malo non rependendo, vere impleamus: nempe si non modo abstineamus ab inferenda iniuria, sed iis quoque benefaciamus, qui nobis sunt iniurii. Est enim illa quaedam obliquae talionis forma, ubi ab iis qui nos laeserunt beneficentiam avertimus. Sub nomine cibi et p o t u s omnia officiorum genera intellige. Quantum ergo fert tua facultas, quacunque in re vel opibus tuis, vel consilio, vel opera inimicus indigebit, illi adesse debes. Inimicum praeterea nostrum