47:247 247 IN EVANGELIUM IOANNIS 248 quia inultos etiam adversarios eius doctrina habet, inde exoritur dissidium ut scindantur inter se, qui prius erant quasi unum ecclesiae corpus: nam uno consensu omnes profitebantur, se colere Deum Abrahae et Mosis legem sequi. Nunc ubi Christus emergit, dissidere eius causa incipiunt. Si vera fuisset illa professio, Christus, qui summum est vinculum caritatis et cuius officium est quae dissipata sunt colligere, consensum eorum minime abrumperet. Sed evangelii sui luce multorum hypocrisin detegit, qui falso tantum praetextu fucati se populum Dei esse iactabant. Ita etiam nunc iacit multorum pravitas, ut dissidiis turbetur ecclesia et contentiones ferveant: interim qui conturbant pacem, culpam in nos reiiciunt ac schismaticos vocant: hoc enim praecipuo crimine gravamur a papistis, quod tranquillum ecclesiae statum concusserit nostra doctrina. Atqui si Christo placide se ipsi submitterent, ac manum darent veritati, statim sedati essent omnes motus. Sed quum ipsi fremant ac tumultuentur adversus Christum, nec alia lege quiescere nobis permittant, nisi ut exstincta iaceat Dei veritas et Christus a regno suo exsulet, iniuste nobis obiiciunt schismatis crimen: quod ipsis imputandum esse nemo non cernit. Dolendum sane est intestinis discordiis lacerari ecclesiam, sed praestat esse aliquos qui se ab impiis disiungant, ut Christo capiti suo uniantur, quam omnes in contemptum Dei esse concordes. Itaque semper in schismatibus videndum, quinam a Deo et pura eius doctrina discessionem faciunt. 20. 21. Daemonium habet. Quam possunt odiosissimo probro infamant Christum, ut eum audire omnes horreant. Nam impii ne cedere Deo cogantur furiose et clausis oculis in superbum eius contemptum prorumpunt et alios incitant ad eandem rabiem, ne qua vox Christi cum silentio audiatur: atqui ipsa Christi doctrina satis in se defensionis habet adversus calumnias. Atque hoc suo responso intelligunt fideles, quum haec verba negant esse daemoniaci. Perinde enim est ac si iudicium ex re ipsa fieri poscerent. Veritas enim, ut dictum est, se ipsam satis asserit. Atque hoc est unicum fidei nostrae praesidium, quod nunquam efficere poterunt impii, quin Dei virtus et sapientia in evangelio refulgeat. 22. Facta sunt encaenia. Acsi diceres, innovationes: quia templum, quod pollutum fuerat, de integro consecratum fuit auspiciis Iudae Maccabaei, ac tunc institutum fuit ut quotannis festus ac celebris esset dedicationis novae dies, ut Dei gratiam, quae finem Antiochi tyrannidi imposuerat, memoria repeterent. Tunc autem in templo Christus pro more apparuit, ut in frequenti hominum conventu uberior esset praedicationis suae fructus. 23. Porticum Salomonis templum vocat evangelista : non quod sanctuarium esset, sed templi solum