55:246 Tantum enim dicit os obstruendum esse stultis. Summa est, sic vivendum esse, ut increduli qui obloqui nobis volunt, obmutescere cogantur. Loquutio quam usurpat, obstruere ignorantiam, quamvis propter novitatem dura sit, sensum tamen non obscurat. Praeterquam enim quod incredulos appellat stultos, notare vult quam habeant causam maledicendi: nempe quia Deum ignorant. Caeterum quod mente et ratione incredulos privat, inde colligimus, rectam intelligentiam non esse nisi in Dei notitia. Ergo quantumvis sibi in suo acumine placeant increduli, et aliis etiam prudentes videantur: spiritus tamen Dei, stultitiae ipsos damnat: ut discamus non alibi quam in Deo sapere, sicuti extra ipsum nihil est solidi. Modum autem praescribit cohibendae infidelium maledicentiae: nempe benefaciendo. Quo verbo complectitur omnia humanitatis officia, quibus defungi nos oportet erga proximos. In his continetur obedientia erga magistratus, sine qua unitas inter homines coli non potest. Si quis obiiciat, nunquam adeo studiosos fore benefaciendi fideles quin male audiant ab incredulis: prompta est responsio, apostolum hic eos minime eximere a calumniis et probris: sed intelligit non habituros incredulos obloquendi materiam, utcunque maxime cupiant. Porro ne quis exciperet, incredulos nequaquam dignos esse ad quorum nutum vitam componant filii Dei: Petrus nominatim admonet, obstringi nos Dei mandato, ad os illis obstruendum. 16. Ut liberi. Est prolepsis qua occupat quae a nonnullis de libertate filiorum Dei obtendi solebant. Nam ut ingeniosi natura sunt homines in suis commodis captandis: multi, evangelii initio liberos se putabant, ut sibi tantum viverent. Hoc ergo delirium corrigit Petrus, breviter ostendens quantum ab effraeni licentia differat Christianorum libertas. Ac primo velum aut praetextum malitiae esse negat: quo significat, non ideo esse datam ut proximos laedamus, aut quidquam illis afferamus incommodi. Haec igitur vera est libertas, quae nemini damnosa est vel noxia. Ut hoc confirmet, eos pronuntiat liberos qui Deo serviunt. Unde colligere promptum est, hunc esse finem nostrae libertatis, ut promptiores et magis expediti simus ad obsequium Dei. Neque enim aliud est quam manumissio a peccato: atqui peccato dominium tollitur, ut se in subiectionem iustitiae dominos addicant. In summa, est libera servitus, et serva libertas. Nam sicuti servos Dei esse nos oportet, ut hoc bono fruamur: ita moderatio requiritur in ipsius usu. Hoc modo liberae quidem sunt conscientiae, sed hoc non obstat quin Deo serviamus qui etiam hominibus nos subiicit. 16*