52:246 praedicat. Tandem caput concludit gravi denuntiatione, qua et Timotheum in sana doctrina et bona conscientia confirmat: et alios terret, proposita Hymenaei et Alexandri exemplo. Secundo capite, iubet omnes in precibus publicis commendari Deo, et nominatim principes ac magistratus: ubi obiter etiam attingit quid utilitatis percipiat mundus ex civili gubernatione. Cur autem pro omnibus concipi debeant preces, ratio additur, quia Deus evangelium omnibus offerendo et Christum mediatorem, omnes se velle salvos fieri demonstret. Quod etiam confirmat a suo apostolatu, qui gentibus proprie destinatus erat. Inde omnes, cuiuscunque sint ioci aut regionis, ad Deum orandum invitat: et hac occasione qualem modestiam et subiectionem in sacro coetu prae se ferre debeant mulieres, disserit. Capite tertio, ubi indicavit quam praeclarum sit munus episcopatus, verum episcopum depingit, ac dotes enumerat quae in eo requiruntur. Postea quales esse debeant diaconi et uxores tam horum quam illorum praescribit. Ac quo plus diligentiae ao religionis in omnibus observandis adhibeat Timotheus, reducit illi in memoriam quid sit in ecclesiae administratione, quae domus Dei est ac columna veritatis, versari. Tandem totius coelestis doctrinae praecipuum caput et quasi cardinem de filio Dei in carne manifestato commemorat: prae quo reliqua omnia, quibus solis immorari videbat homines ostentationi deditos, levia ducenda sint. Iam quod ad sequentia pertinet, initio capitis quarti tam falsas doctrinas de coniugii et ciborum prohibitione, quam ineptas fabulas cum hoc capite non congruentes severe damnat. Et deinde subiicit eos sibi et piis omnibus, qui caput hoc tenent, solos esse adversarios qui ferre nequeunt ut spes collocetur in Deum vivum. In fine capitis rursus nova exhortatione Timotheum confirmat. Quinto capite, ubi modestiam in reprehensionibus et lenitatem illi commendavit, de viduis disputat, quae tunc in ecclesiae ministerium cooptabantur. Ac vetat omnes promiscue 16*