50:246 qua praevenit obiectionem. Nam protinus cuivis in mentem venire poterat haec cogitatio: Nullane igitur utilitas erit circumcisionis? Respondet, in Christo nihil valere: ideoque iustitiam in fide sitam esse, et hanc iustitiam obtineri in spiritu absque caeremoniis. Spem i u s t i t i a e exspectare, est fundare in hac vel illa re suam fiduciam: vel statuere unde iustitia speranda sit. Quamquam simul perseverantiam notatam esse his vocibus probabile est: ac si dixisset: Perstamus constanter in fiducia iustitiae quam fide obtinemus. Quod autem iustitiam fide nobis constare dicit, id cum patribus nobis commune est. Omnes enim fide placuerunt Deo, ut scriptura testatur. Sed fides illorum caeremoniarum velo erat implicita. Ideo nos ab illis discernit per verbum spiritus, quod externis umbris opponitur. Intelligit ergo nudam esse nunc fidem quae ad consequendam iustitiam sufficiat: et quae non caeremoniarum pompis ornetur, sed spirituali Dei cultu sit contenta. 6. Nam in Christo Iesu. Ratio est cur nunc iustitiam in spiritu sperent: quia in Christo, id est in regno Christi, vel in ecclesia christiana circumcisio abolita sit cum suis appendicibus. Nam synecdochice in nomine circumcisionis caeremonias designat. Ita nec iam amplius locum illis esse admonet, neque tamen inutiles semper fuisse concedit. Non enim abrogatas esse docet, nisi post Christi revelationem. Ita simul quoque soluta est quaestio cur tam contemptim de circumcisione hic loquatur ac si nihil profuisset. Non enim hic mentio fit de circumcisione quatenus sacramentum olim erat: non quaeritur quid eo tempore valuerit, quo nondum obsoleverat: verum sub regno Christi praeputio fuisse aequatam asserit: nempe quia legalibus caeremoniis finem imposuerit Christi adventus. Sed Mes per dilectionem operans. Caeremoniis opponit aliud exercitium, caritatis scilicet: ne Iudaei nimium sibi placeant, quasi aliqua praestantia emineant. Nam circa finem epistolae pro hoc membro ponet novam creaturam. Perinde igitur est ac si dixisset, Deum nolle in caeremoniis hodie nos occupari: sed satis esse si in caritate nos exerceamus. Interim tamen non excludit nostra sacramenta, quae fidei adminicula sunt: sed breviter confirmat quod attigerat de spirituali Dei cultu. Locus hic nihil habet difficultatis: nisi eum calumniose torquerent papistae ad iustitiam operum adstruendam. Nam quum refellere istud nostrum volunt, sola fide nos iustificari, hoc telum arripiunt: Si ea demum fides iustificat quae per caritatem operatur: non igitur, inquiunt, sola iustificat. Respondeo, ipsos non intelligere quid garriant: multo minus quid tradamus. Neque enim fidem, quae iustificat, docemus solam esse: sed bonis operibus perpetuo coniunctam esse asserimus. Tantum contendimus 16*