9:245
245
AD
WESTPHALUM.
246
Suis
calumniis
si
me
implicent,
satis,
opinor,
convicta
est
eorum
improbitas.
Quo
minus
ferendum
est
versutiam
eos
nobis
obiicere,
qua
sola
plausibilem
[pag.
308]
suam
causam
facere
conantur:
nisi
quod
crassior
est
eorum
impudentia,
quam
ut
posthac
quemquam
sanae
mentis
decipiat.
Nunc
quibus
verbis
me
oppugnent
videndum.
Blasphema,
inquiunt,
derisio
est,
dicere
corpus
Christi
vorari,
coelo
elici,
pani
affigi.
Si
de
Christi
institutione
sermo
esset,
impia,
fateor,
subsannatio
esset
in
his
verbis:
sed
in
notandis
crassis
erroribus
quid
reperietur
blasphemiae?
Carnali
ore
comedi
volunt,
et
dentibus
atteri
Christi
carnem.
Idem
corpus
et
immensum
esse,
et
invisibile
sub
pane
latere
innumeris
simul
locis
contendunt:
panem
vere
et
proprie
corpus
esse
volunt.
Tam
prodigiosos
errores
sine
blasphemia
attingere
fas
non
erit?
Quare
non
est
quod
nos
impudentiae
insimulent,
si
sacram
Christi
institutionem
ab
insulsis
absurdisque
corum
figmentis
nota
aliqua
discernimus.
Nam
de
ipso
mysterio
qui
tam
reverenter
loquantur,
in
tota
sua
factione
non
reperient.
Sed
[pag.
309]
unde
nos
probant
blasphemos
esse?
Quia
Paulus
vocat
templa
Dei,
et
inhabitare
Christum
docet
in
piorum
cordibus
per
fidem
(2
Cor.
6,
16).
Ac
si
ubi
Deus
pater
et
Christus
nos
sibi
in
domicilia
elegit,
modus
habitationis
non
spiritualis
foret:
de
quo
si
ambigitur,
sit
ipse
Paulus
dicti
sui
interpres.
Vos,
inquit,
templa
Dei
estis,
quia
spiritus
eius
habitat
in
vobis
(1
Cor.
3,
16).
Tertius
locus
ostendit
qualis
apud
eos
vigeat
in
scripturis
citandis
religio.
Mysterium
Paulus
a
saeculis
reconditum
vocat,
quod
Christus
sit
Colossensibus1)
spes
gloriae
(Col.
1,
26
seq.).
Ac
si
substantiam
carnis
Christi
in
nobis
includeret.
Nec
vero
vel
imaginatione,
vel
generali
potentia
tantum
ideo
in
nobis
Christus
inhabitat,
quia
substantiam
carnis
eius
ore
non
comedimus.
Nam
illa
peculiaris
ratio
satis
superque
non
modo
a
brutis
pecudibus
(quas
pro
solito
suo
candore
nobis
obiiciunt
Cyclopes
isti)
sed
ab
omnibus
profanis
discernit,
dum
nos
Deus
sibi
in
templa
sanctificat
[pag.
310],
et
Christus
in
corporis
sui
unitatem
inserit,
ut
secum
nobis
sit
communis
vita.
Conviciis
si
libeat
certare,
non
deessent
forte
verba,
sed
repugnat
natura,
et
animus
penitus
abhorret.
Et
longe
malim
elinguis
esse,
quam
eorum
maledicentiam
aemulari.
Se
pudicas
et
incorruptas
virgines
faciunt,
nos
scortis
similes
quae
scabiem
suam
praedicant:
indignos
esse
clamitant,
quos
terra
sustineat:
quod
nisi
repente
exterminemur
e
mundo,
non
posse
nobiscum
mitius
agi,
quam
ut
ad
Scythas
vel
Indos
ablegemur.
Accusant
principum
segnitiem,
quod
non
exserto
gladio
protinus
deleant
nostri
1)
aux
Corinthiens.
|