52:245 245 ARGUMENTUM. Hanc epistolam aliorum magis quam Timothei eausa scriptam fuisse iudico: et mihi assentientur qui diligenter omnia expenderint. Non equidem nego quin eius quoque docendi et monendi rationem Paulus habuerit: sed multa hic contineri dico quae supervacuum fuisset scribere, si cum solo Timotheo habuisset negotium. Iuvenis erat, nondum ea autoritate instructus quae sufficeret ad cohibendos homines protervos qui contra insurgerent. Apparet autem ex Pauli verbis, fuisse tunc nonnullos qui quum ostentatione pollerent, non libenter cuivis rant cessuri : qui tanta deinde ambitione flagrabant, ut nullum turbandae ecclesiae finem facturi essent, nisi quispiam-maior Timotheo se interponeret. Apparet similiter, multa Ephesi fuisse constituenda quae Pauli calculum et nomen desiderarent. Ergo quum Timotheum multis de rebus monere haberet in animo, sub eius quoque nomine alios eadem opera monere voluit. Ac primo quidem capite adversus quosdam ambitiosos armat, qui vanis quaestionibus agitandis se venditabant. Eos porro Iudaeos fuisse colligi potest, qui, quum legiszelum simularent, neglecta aedificatione, tantum curiosas disputationes ingerebant. Haec autem profanatio est legis Dei minime ferenda, ex ea nihil excerpere quod prosit: sed tantum garriendi materiam captare, eiusque praetextu ad onerandam frivolis nugis ecclesiam abuti. Cuiusmodi sciiet corruptela pluribus quam oportuit saeculis regnavit in papatu. Quid enim aliud fuit scholastica theologia, quam immensum inanium et nihili speculationum chaos? et hodie exstant plerique, qui, ut acumen suum ostentent, in > tractando Dei verbo non secus ac in profana philosophia ludere sibi permittunt. In eiusmodi vitio f coarguendo autorem se Timotheo profitetur Paulus: et quid ex lege praecipue discendum sit, admonet: ut appareat legis esse corruptores qui ea secus utuntur. Porro ne contemptui sit sua autoritas, postquam indignitatem suam confessus est, simul qualis esse coeperit per Dei gratiam, honorifice