50:245 245 CAPUT V. 246 et gratiae opponit: ut sit merum pactum legale, in operum meritis fundatum. Inde patet quod iam dixi, non eodem semper modo de circumcisione ipsum loqui: sed ratio diversitatis habenda est. Dico Paulum, dum circumcisionem considerat in sua natura, merito facere gratiae symbolum: quia tale fuit institutum Dei. Verum ubi illi negotium est cum pseudoapostolis, qui circumcisione abutebantur ad destruendum evangelium, illic non respicit ad quid fuerit a Domino instituta: sed corruptelam ab hominibus profectam impugnat. Exemplum habemus clarissimum in hoc loco. Quum Abrahae data esset promissio de Christo, de gratuita iustitia, de aeterna salute: addita simul fuit circumcisio in eius confirmationem. Fuit igitur ex ordinatione Dei sacramentum, quod fidei serviebat. Veniunt pseudoapostoli, qui fingunt esse opus meritorium: et ita legis observationem commendant, ut circumcisio sit initiatio eiusmodi professionis. Dei institutionem hic non attingit apostolus, sed pseudoapostolorum figmentum persequitur. Excipiet quispiam, qualiscunque sit impiorum abusus, id tamen sacrosanctis Dei institutis nihil detrahere. Respondeo, circumcisionem nonnisi ad tempus mandatam a Deo fuisse. Itaque post Christi adventum iam sacramentum esse desierat divinitus institutum: quia baptismus in eius vicem successerat. Quorsum ergo circumcisus fuit Timotheus? Non sua certe causa, sed fratrum duntaxat, quorum infirmitati datum id fuit. Quo autem melius appareat quantopere congruat papistarum doctrina cum ea quam Paulus impugnat: observandum est, sacramenta sincere accepta non esse proprie opera hominum, sed Dei. Nam in baptismo, in sacra coena nihii agimus: sed offerimus nos Deo ad recipiendam eius gratiam. Ergo baptismus, respectu nostri, est opus passivum* Nihil enim praeter fidem afferimus, quae omnia habet in Christo reposita. Quid autem papistae? opus operatum imaginantur, quo promereantur homines Dei gratiam. Ita quid aliud quam sacramenti veritatem simpliciter exstinguunt? Baptismum tamen et coenam retinemus, quia perpetuum utriusque usum esse Christus voluit: sed impia illa deliramenta, ut par est, acriter detestamur. 4. Exinaniti estis a Christo. Sensus est: Si quam iustitiae partem quaeritis in operibus legis, Christus nihil ad vos et a gratia estis alienati. Neque enim tam crassa erat opinio, ut sola legis observatione iustificari se crederent: sed Christum miscebant cum lege. Alioqui frustra his minis territaret ipsos Paulus: Quid facitis? redditis vobis Christum inutilem: in nihilum redigitis eius gratiam. Videmus ergo non posse minimam iustitiae partem constitui in lege, quin Christo et eius gratiae renuntietur. 5. Nos enim spiritu, ex fide. Occupatio est,