49:245 245 CAPUT XII. 246 quia bis idem sine ulla vehementia repeteret Paulus. At vero istud aptissimum est arrogantiae sanandae remedium, non sibi nimium sapere. 17. Nemini malum pro malo rependentes: providentes bona coram omnibus hominibus. 18. Si fieri potest, quantum est in vobis, cum omnibus hominibus pacem habentes: 19. non vosmet ipsos ulciscentes, dilecti: sed date locum irae. Scriptum est enim: Mihi vindictam, et ego rependam, dicit Dominus. 17. Nemini malum reddentes. Nihil prope ab eo differt quod paucis interiectis sequitur: nisi quod plus est vindicta quam istud compensationis genus, de quo nunc agit. Nam et malum pro malo interdum reddimus, etiam ubi non exigimus iniuriae talionem: quemadmodum si maligne accipimus eos, qui nobis non benefaciunt. Solemus enim aestimare cuiusque in nos merita, vel certe merendi facultatem, ut apud eos quibus iam sumus obligati, vel a quibus aliquid speramus, collocemus nostra officia: rursum vero si quis opem suam, quum ea indigeremus, nobis denegant, par pari (quod aiunt) referentes, ubi opus fuerit, non magis adiuvemus eum quam ab eo sumus adiuti. Sunt et alia eiusmodi exempla, in quibus malum pro malo redditur sine manifesta ultione. Providentes bona. Non displicet quod vertit Erasmus, provide parantes: verbum tamen verbo reddere placuit. Quia suis quisque commodis plus aequo intentus est, vel ad cavenda damna providus, aliam curam ei attentionem videtur Paulus exigere. Summa est, dandam sedulo esse operam *) ut nostra probitate omnes aedificentur. Ut enim necessaria est nobis conscientiae innocentia coram Deo: ita famae integritas apud homines non est negligenda. Nam si Deum in bonis nostris operibus glorificari convenit, tantundem decedit eius gloriae, ubi nihil laude dignum in nobis homines conspiciunt. Neque vero tantum obscuratur Dei gloria, sed contumelia etiam illi inuritur: quia quidquid peccamus, in evangelii opprobrium imperiti trahunt. Caeterum quum iubemur comparare apud homines bona, simul notandum est quo fine. Non enim finis est ut nos suspiciant ac laudibus ferant: hanc enim cupiditatem sollicite arcet a nobis Christus, quum iubet nos exclusis omnibus hominibus Deum unum testem benefactorum nostrorum admittere : sed ut sublatis in Deum animis laudem illi referant, ut exemplo nostro ad iustitiae studium excitentur, ut denique bonum suavemque ex vita nostra odorem percipiant, quo ad Dei amorem alliciantur. Quod si ob Christi nomen male audimus, ne sic quidem desinimus nter homines bona providere: sed tunc impletur *) dantes ut vestra