55:244 conciliat. Tenemus nunc Petri consilium: nempe quod necessariis de causis Iudaeos hortatus fuerit ad colendum politiae ordinem. Omni humanae ordinationi. Alii verterunt creaturam: sed in loquutione nimis obscura et ambigua multu se torquent ut sensum aliquem eliciant. Ego autem non dubito quin Petrus distinctam rationem notare voluerit, qua Deus gubernat humanum genus. Graecis enim verbum xtiCstv (unde nomen XTCCSOOC deducitur) fabricare ac aedificium struere significat. Convenit ergo nomen ordinationis, quo admonet Petrus, Deum mundi opificem non reliquisse humanum genus confusum, ut belluino more vivat: sed velut in aedificio rite disposito singulas partes suo loco esse distributas. Et humana dicitur ordinatio, non quod humanitus inventa fuerit: sed quod propria hominum est digesta et ordinata vivendi ratio. Sive regi. Caesarem ita appellat, meo iudicio, cuius imperium regiones illas continebat, quarum mentionem fecit initio epistolae. Tametsi enim nomen hoc odiosissimum erat Romanis: apud Graecos tamen in usu erat. Vocabant quidem saepe aOTOxpcaopa, sed interdum etiam (3aaiAsoc illis dicebatur. Quod autem rationem subiicit, ideo parendum illi esse quia excellit vel eminet, non est comparatio Caesaris cum aliis magistratibus. Tenebat quidem ille summum imperium: sed ista eminentia, quam Petrus commendat, omnibus communis est qui publicam potestatem exercent. Itaque Paulus 13. ad Romanos capite ad omnes magistratus extendit. Sensus autem est, deberi omnibus qui praesunt obedientiam, quia non fortuito evecti sunt ad honorem, sed Dei providentia. Solent enim plerique nimium scrupulose inquirere quo quisque iure adeptus sit imperium: atqui hoc solo contentos esse decet, quod videmus eos praesidere. Ideo Paulus ansam supervacuis obiectionibus praecidit, dum pronuntiat, non esse potestatem nisi a Deo. Et hac ratione scriptura toties commemorat, Deum esse qui reges accingit balteo, qui erigit ipsos in sublime, qui regna transfert quocunque voluerit. Praesertim quum de imperatore romano ageret Petrus, hanc admonitionem addi necesse fuit. Certum enim est Romanos malis artibus potius quam legitima causa penetrasse in Asiam, et sibi regiones illas subegisse. Deinde Caesares, qui tunc rerum potiebantur, monarchiam vi tyrannica ad se rapuerant. Petrus itaque haec omnia in disceptationem vocari prohibet: quoniam subditi absque controversia obedire praefectis suis debeant, quia non eminent, nisi Dei manu in sublime evecti. 14. Sive praesidibus. Quoslibet magistratus designat, ac si diceret nullam esse speciem praefecturae cui non subiicere se debeant. Hoc confirmat, quia Dei sint ministri. Nam qui pronomen eum, ad