41:244
Coniicere
promptum
est
non
fuisse
statim
pacatam
ditionem
Antiocho,
quoniam
pars
aulae
favebat
legitimo
haeredi.
Sicut
ergo
in
rebus
novis
fieri
solet,
multi
fuerunt
tumultus
in
Syria,
antequam
adversarios
e
medio
tolleret
Antiochus.
Quanquam
autem
tunc
regnum
Aegypti
destituebatur
capite
(erat
enim
tantum
Ptolemaeus
Philometor,
quem
vocabant
hoc
modo)
tamen
consiliarii
pueri
illius,
quum
magis
studerent
filio
Seleuci,
occultis
subsidiis
opem
tulerunt
adversae
factioni.
Fuit
igitur
negotium
Antiocho
non
tantum
cum
suis
popularibus,
sed
etiam
cum
gentibus
vicinis.
Nam
miserabantur
sortem
pupilli
omnes,
deinde
indignitas
ipsa
multos
movebat,
ut
ferrent
aliquid
auxilii.
Adiutus
ergo
fuit
Aegypti
favore,
et
aliarum
gentium
puer
ille.
Ita
Antiochus
sustinuit
multos
et
graves
motus.
Sed
angelus
pronuntiat
fore
victorem.
Inundabuntur,
inquit,
brachia.
Metaphorice
sic
vocat
quaecunque
auxilia
contraxit
filius
Seleuci,
non
proprio
consilio
(neque
enim
poterat)
sed
per
suos
comites.
Brachia
ergo,
hoc
est,
omnia
auxilia
quae
convenient
ad
restituendum
filium
Seleuci,
inundabuntur
inundatione.
Est
altera
metaphora,
id
est,
obruentur
quasi
diluvio.
Et
hac
figura
subindicat
angelus
non
modo
fore
victorem
Antiochum,
sed
etiam
facilem
fore
eius
victoriam,
quoniam
erit
instar
diluvii,
non
sua
virtute,
sed
quoniam
volebat
Deus
per
manum
illius
tyranni
affligere
Israelitas,
ut
postea
videbimus,
et
simul
etiam
vexare
tam
Aegyptum,
quam
Syriam.
Fuit
denique
flagellum
Dei
Antiochus,
ideo
confertur
diluvio.
Et
ideo
dicit,
a
conspectu
eius.
Ostendit
enim
tantum
fore
terrorem
Antiochi,
ut
solo
adspectu
deiiciat
atque
prosternat
hostes
suos,
etiam
si
careat
viribus,
neque
sit
industrius
vel
strenuus
bellator.
Et
conterentur,
inquit,
atque
etiam
dux
foederis,
hoc
est
Ptolemaeus
frustra
studebit
partibus
sui
consobrini.
Erat
enim
filius
Seleuci
consobrinus
Ptolemaei
Philometoris,
quoniam
ut
dictum
fuit,
Cleopatra
nupserat
Ptolemaeo
Philopatori,
unde
genitus
fuit
ille
Philometor,
et
Seleucus
frater
erat
Cleopatrae.
Dux
ergo
ipse
foederis.
Non
quod
potuerit
proprio
consilio
quidquam
aggredi
aut
gerere
Ptolemaeus,
qui
adhuc
puer
erat,
sed
tanta
erat
dignitas
in
regno
Aegypti,
ut
merito
vocetur
Dux
foederis,
quoniam
alii
omnes
sequuti
sunt
potentiam
regis
illius.
Hoc
quoque
eventu
comprobatum
fuit,
quoniam
infeliciter
pugnarunt
omnes
qui
conati
sunt
eiicere
Antiochum
ex
regni
possessione.
Nunc
sequitur,
23.
Et
a
coniunctione
cum
eo
faciet
dolum,
et
adscendet,
et
praevalebit
cum
exigua
gente
(vel
manu).
Significat
angelus
aliquam
intermissionem
bellorum,
quia
Antiochus
contentus
erit
ad
tempus
Syria,
|