10.1:244 enim, quum videret adulterinum coniugium tractari, quid aliud fuit quam subscribere? Certe turpissimi lenocinii rea tenetur, quae volens et sciens marito permisit se ita prostituere. Rogabis, quisnam ergo sit exitus. Certe nisi hominibus conceditur, ut peccando maiorem peccandi licentiam sibi acquirant, uterque prima fide manet devinctus: neque alia solutionis ratio apparet, nisi ut vir se adulterum fuisse fateatur, ubi ad secundam uxorem praepostere transiit: mulier se quoque sociam criminis agnoscat, imo primam culpae originem in se residere. Nunc si ad priorem redire nolit ille, suberit non parva collusionis suspicio, et res erit mali turpisque exempli. Mulieri quae divortium temere fecit, non video liberum esse ius nubendi, donec se ad reconciliationem obtulerit. Quid faciet ille? nisi valde fallor, perplexum haerere necesse erit. Ego igitur quid pronunciem, nisi perspectis melius circumstantiis, non reperio. Ac te rogo, eximie vir, ut meae dubitationi ignoscas, si de re adeo confusa inter homines ignotos iudicium ferre non audeo. Plus forte aliquid a me exspectasti: boni consules quod possum. Vale frater mihi honorande. Dominus tibi semper adsit, te gubernet spiritu prudentiae et rectitudinis, praesidio tueatur, et virtute sustineat. 3. Calendas Ianuarii 1557.