55:243 243 EPIST. PETRI I 244 fere detestabiles. Eo itaque magis studendum erat, ut sancta vita et moribus recte compositis, odium ac infamiam nominis sui delerent. Tenenda enim est illa Pauli admonitio, ne detur occasio iis qui eam captant (2. Cor. l l , 12). Itaque impiorum maledicentiae et sinistri sermones, stimuli nobis esse debent ad recte vivendum. Neque enim secure oscitandi tempus est, dum illi ad observandum quidquid delinquimus, acriter vigilant. Glorificent Deum. Significat non esse nostra causa laborandum, ut bene de nobis sentiant homines ac loquantur: sed quaerendam esse Dei gloriam: quemadmodum et Christus docet. Modum autem ostendit Petrus: nempe quod bonis nostris operibus adducti infideles, se quoque Deo subiicient; atque ita in suae conversionis ratione dabunt Deo gloriam. Hoc enim significat dies visitationis. Scio quosdam ad extremum Christi adventum referre: sed ego aliter accipio: quod scilicet Deus sancta et honesta suorum vita, tanquam praeparatione utetur, ut in viam errantes reducat. Hoc enim conversionis nostrae initium est, quum Deus paterno oculo respicere nos dignatur: si autem adversa est eius a nobis facies, periimus. Quare dies visitationis merito dicitur, dum nos ad se revocat. 13. Subditi ergo estote omni humanae ordinationi propter Dominum: sive regi, tanquam supereminenti: 14. sive praesidibus, tanquam iis qui per ipsum mittuntur, in vindictam quidem maleficorum, laudem vero bene agentium* 15. Sic enim est voluntas Dei, ut benefaciendo obstruatis ignorantiam stultorum hominum. 16. Ut liberi, et non quasi praetextum habentes malitiae libertatem: sed tanquam servi Dei. 13. Subditi ergo estote7 ete. Nunc ad particulares exhortationes descendit. Et quoniam obedientia erga magistratus, pars est honestae conversationis, ideo ex hac colligit, subditi ergo estote. Nam imperii iugum detrectando, non parvam obloquendi occasionem gentibus dedissent. Et sane hoc potissimum nomine odiosi et infames erant Iudaei, quod propter suam pervicaciam, indomiti habebantur. Et quoniam motus, quos in provinciis excitabant, magnarum calamitatum causae erant: ut quisque quieto ac pacato erat ingenio, ita ab illis tanquam a peste aliqua abhorrebat. Haec etiam causa Petrum impulit ut de subiectione tam sedulo praeciperet. Adde quod evangelium multi putabant tale esse praeconium libertatis, ut se quisque a servitute eximere posset. Indignum esse videbatur, servire Dei filios, et mundi haeredes ne corporis quidem sui liberam habere potestatem. Accedebat tunc alia tentatio, quod magistratus omnes Christi erant adversarii, suoque imperio abutebantur: ita nulla in illis relucebat imago Dei, quae praecipuam reverentiam