5:243
EPISTOLA
I.
quominus
sese
velut
devotam
arae
victimam
in
cruciatum
alacriter
daret,
iure
id
quidem
facit.
Sed
simul
cogitet,
ipsum
una
hac
cogitatione
infractam
illam
animi
magnitudinem
ad
extremum
sustentasse
:
quod
quum
mentem
in
Dei
mandatum,
quo
ad
pietatis
confessionem
vocabatur,
cogitationemque
defixam
penitus
haberet:
simul
a
talibus
spectaculis,
quorum
terrore
vacillare
poterat,
[pag.
7]
totam
avertebat.
Vocem
ergo
edidit
ad
omnem
quidem
immortalitatem
consecrandam,
sed
non
laude
magis
quam
imitatione
dignam.
Ita
est
sane.
Quaecunque
sese
nobis
ingerat
vel
boni,
vel
commodi
species,
quae
nos
vel
latum
unguem
a
patris
nostri
coelestis
obedientia
subducat,
confestim
occurrere
primae
deliberationi
nos
decet:
quod
res
adeo
sancta,
quam
nobis
sanctum
esse
debet
qualecunque
Dei
mandatum,
non
extra
omnem
modo
controversiam,
sed
deliberationem
quoque
posita
sit.
Quum
enim
primum
deliberare
nobis
permittimus,
iam
fines
eo
ipso
transsilimus:
quibus
refractis,
nimirum
procul
evagari,
longiusque
aberrare,
perquam
proclive
est.
Haec
contra
communem
omnium
nostrorum
timiditatem,
non
absque
causa,
antequam
ad
tibi
respondendum
aggrederer,
praefari
libuit:
quod
videam
eius
(ut
ita
dicam)
lippitudine
magis
animos
nostros
impediri,
ne
verum
hac
in
parte
cernant,
quam
alia
quavis
ignoratione.
Ac
longius
fortasse
id
quidem
feci,
quam
res
ferebat
ipsa:
at
certe
brevius
etiam,
quam
huius
postulent
saeculi
mores:
quando
plurimos
hodie
video,
qui
nisi
obiurgatorie
aspereque
ad
sanguinem
paene
usque
vellicentur,
ad
omnem
doctrinam
obsurdescunt.
Iam
istud
quoque
nostri
aeque
ac
saeculorum
omnium
vitium
est,
tam
vafras
esse,
amabiles,
captiosas,
speciosisque
praetextas
nominibus,
ad
illudendum
unumquemque,
carnis
suae
illecebras,
ut
illam
arcere
a
consiliis
nostris,
abigereque,
primus
sit
sapiendi
gradus.
Neque
vero
adeo
ingenio
tuo
diffido,
ut
tantum
in
exhortando
verborum
positurus
fuerim,
si
tui
unius
hic
rationem
ducerem.
Satis
enim
superque
tam
placidae
mansuetaeque
docilitati
fuerit
(quantam
esse
tuam
permultis
iamdudum
argumentis
sum
expertus)
simpliciter
admonitam
ac
edoctam
esse.
Verum
dum
postulatis
tuis
privatim
satisfacere
instituo
:
quia
tamen
eius
generis
res
est,
de
qua
interrogas,
in
qua
et
periculose
et
vulgo
peccatur,
non
frustra,
nec
sine
fructu
aliquo
facturum
me
existimavi,
si
eadem
simul
opera
compluribus
me
docendis
accommodarem,
qui
in
eodem
versantur
errore
:
ut
si
qui
forte
eorum
in
hanc
Epistolam
inciderint
(ego
autem
omnes
incidere
non
modo
facile
patiar,
sed
etiam
vehementer
cupiam)
sibi
quoque
scriptam
putent:
et
siquidem
auscultare
volent,
habeant
quam
sequantur
officii
sui
admonitionem:
sin
minus,
testimonium
saltem
adversum
se
accipiant,
quo
convincantur,
scientes,
prudentes,
ac
etiam
volentes
in
exitium
suum
perrexisse.
|