49:243 243 EPIST. PAULI AD ROMANOS 244 dae benignitatis respectu, iuvamus egenos fratres. Iam eius caritatis non ultima species est hospitalitas: id est benevolentia et liberalitas quae peregrinis exhibetur, quia illi maxime omnium sunt destituti, quod a suis procul absunt: ideo hanc nominatim nobis commendat. Videmus ergo1), eo unumquemque nobis maiori curae esse debere, quo magis ab hominibus vulgo negligitur. Observa etiam loquendi proprietatem in eo quod dicit communicandum esse necessitatibus: quo innuit, oportere ita nos sublevare fratrum inopiam, ac si nobis ipsis succurreremus. Sanctos autem specialiter iuvare praecipit: nam tametsi ad universum hominum genus extendere se debeat caritas nostra, singulari tamen affectu debet amplecti domesticos fidei, qui arctiori nobiscum vinculo coniuncti sunt. 14. Benedicite iis, qui vos persequuntur. Benedicite, et ne malum imprecemini. 15. Gaudete cum gaudentibus, flete cum flentibus: 16. mutuo alii in alios sensu affecti: non arroganter de vobis sentientes, sed humilibus vos accommodantes. Ne sitis apud vos ipsos prudentes. 14. Benedicite, ete. Hoc semel admonitum lectorem volo, ne in singulis praeceptis certum ordinem scrupulosius quaerat: sed contentus sit sparsa hic habere brevia praecepta, quibus ad omnes sanctae vitae partes formetur: et ea quidem deducta ex illo principio, quod initio capitis posuit apostolus. Statim praecipiet de non retaliandis quae nobis inferuntur iniuriis: hic aliquid etiamnum difficilius requirit: nempe ne quid mali imprecemur hostibus nostris: sed prospera omnia illis et optemus, et a Deo precemur, utcunque nos vexent ac inhumaniter tractent. Quae mansuetudo quo est observatu difficilior, ita intentiore studio ad eam est enitendum. Nihil enim iubet Dominus, in quo non requirat nostram obedientiam. Nec admittenda est ulla excusatio, si eo sensu vacui sumus, quo voluit nos Dominus ab impiis et saeculi filiis differre. Ardua res est, fateor, et naturae hominis penitus contraria: sed nihil tam arduum quod non virtute Dei superetur, quae nobis nunquam deerit, modo ne ipsam invocare negligamus. Et quamquam vix unum reperias, qui tantos in lege Domini progressus fecerit, ut praeceptum istud impleat: nemo tamen filium Dei iactare se potest, aut Christiani nomine gloriari, qui non animum istum ex parte induerit, et cum affectu adverso quotidie pugnet. Dixi hoc esse difficilius quam remittere vindictam, ubi quis laesus fuerit Quidam enim licet manus contineant, neque etiam agantur nocendi libidine, cuperent tamen aliunde hostibus suis accidere cladem vel damnum. Quod si *) Vides enim, secundum Dei verbum