29:243 243 HOMILIA I. 244 quodammodo suam abscondisse faciem visus est, multis et magnis sceleribus in illo populo grassantibus, quod ea etiam fuerunt tempora in quibus non essent qui populum regerent ac coercerent. Nam ait scriptura, quemque quod sibi libido dictaret fecisse, quod in Israele rex non esset. Stupenda sane dissipatio. Nam se reliquae animantes sine rege regunt, non item homines, quos oportet in officio veluti vi maiore contineri. Tanta enim mortalium corruptio, ut instar gigantum adversus Deum ipsum fremant, et in quaevis scelera praecipites ferantur. Unde magis ac magis insita mortalium animis malitia cognoscenda, et ad quodlibet flagitium proclivitas : ac proinde opus esse magistratibus quorum autorifcate contineantur, ne pravis affectibus locum dantes deteriores ipsis bestiis evadant, quarum in se regendo maior est quam ipsorum prudentia, quum magistratibus destituti pro sua quisque libidine huc illuc impellitur. Quum igitur rex nullus esset in Israele, quam deploratus ac perturbatus fuerit status luce clarius est. Sed Deus se populi sui non oblitum esse tandem re ipsa demonstravit, licet ab illo prorsus videretur alienatus: et merito quidem, tot flagitiis iram Dei provocante, ut signum manifestum fuerit divinae vindictae quando populum suo arbitrio et libidini permisit, nihilominus admirandis modis illum tutatus est Deus. Quis enim vel fama unquam audivit ullam vel tribum vel gentem sine rege aut gubernatore vixisse, quin Dei cultus vel pollutus vel prorsus desertus fuerit, et summa rerum confusio invecta sit? Deus vero initum olim cum Abrahamo et sobole ipsius foedus ita speciali quodam favore servavit ut velut ex inferis ipsos eduxerit, suam virtutem et .potentiam ea ratione illustriorem faciens. Verum ut collapsum statum Deus restauraret, necesse fuit ut intelligeret populus quousque delapsus esset miseriae, ut Deo ulciscente flagitia ipsius, tamen ipsius in servandis promissis fidem experiretur: quod suos electos nunquam reiiciat: et posteros Abrahami non puniat tanquam nihil amplius cum ipsis commercii habiturus: etsi meritos hoc quidem, sed illorum malitiam ex misericordia sua toleret. Denique hinc videre licet Deum, licet graviter iratum adversus populum, quem veluti abiecerat, tamen adhuc collegisse et erexisse. Ex quo discamus, et tanquam in speculo intueamur Dei iudicia, puta non semper ecclesiae suae sic praesentem Deum adesse, ut in ea singula ex ipsius voluntate et praescripto legum fiant, sed saepe contra ex specie externa videri Deum procul recessisse, imo penitus ecclesiam abiecisse. Dignum sane maxima attentione argumentum. Nam pontificios audimus iactantes ecclesiam a Deo nunquam deseri, quo suam ambitionem et confusionem in ecclesiam invectam a se tegant, fucumque nobis faciant, quum violati divini cultus