10.1:243 CONSILIA. lunt, quam coniugium fateri. Atqui si ex duobus malis alterutrum eligere oportuit, praestabat libertatem pecunia redimere, quam se demergere in hunc labyrinthum. Nam inde factum est, ut mulier, simulatque obrepsit fastidium mariti, neglecta fide divortium faceret: eadem levitate maritus, causa incognita, ad novas nuptias transvolaret. Digni ambo in quos severe animadvertatur, indigni in quorum gratiam tam laboriose de perplexa causa inquiras. Quis enim iam exitus reperietur? Uxor iugum mariti excutiendo, violavit datam fidem. Voluntarium ergo hoc divortium non procul abfuit ab adulterii specie, sive eam morositas, sive libido impulit. Verum maritus, quia res adhuc manebat integra, licet frustra tentata reconciliatione, et quidem saepius: debuit quodvis potius subire discrimen, ut eam ad praestandum officium cogeret, quam et privato consilio sacrum et insolubile vinculum abrumpere, et sibi iudicium sumere in propria causa. Itaque secundae uxoris inductio nihil aliud est, quam merum adulterium honesto coniugii titulo velatum. Neque enim illa uxoris discessione liber erat, donec legitime cognitum foret, suo iure eum privari. Fefellit igitur secundam, cui fidem iam alibi obstrictam quasi solutus dedit. Mulieri quoque nihilo maior libertas, quae occasionem adulterio praebuit. Silere