50:242 vel sannis omnium improborum prostituendam, quam si uno incendio tota una regio flagraret. 30. Sed quid dicit scriptura? Iam illa erat nonnulla consolatio, quod exemplum patris nostri Isaac proposuerat: sed haec aliquanto efficacior, dum addit, hypocritas cum sua iactantia nihil aliud profecturos, quam ut eiiciantur ex spirituali Abrahae familia: nobis vero nihil ominus salvam fore haereditatem, utcunque insolenter nos ad tempus lacessant. Hac consolatione sustentent se fideles, quod non perpetuo durabit Ismaelitarum tyrannis. Videntur quidem primatum occupasse: ideoque tanquam abortivos nos despiciunt, primogenitura sua inflati : sed tandem pronuntiabuntur Agareni, serva nati et indigni haereditate. Locus pulcherrimus, ne turbemur hypocritarum fastu: aut illorum sorti invideamus, quum temporariam cum dignitate mansionem habent in ecclesia: sed patienter exitum, qui eos manet, exspectemus. Multi enim vel spurii, vel alieni locum usurpant in ecclesia: sed fidem perpetuo fixam non habent. Quemadmodum instar alienigenae, eiectus fuit cum posteris suis Ismael, qui tamen primogenitura inflatus initio regnabat. Rident hic nasuti quidam homines Pauli simplicitatem, quod bilem foeminae ex futili rixa natam comparet Dei iudicio: sed non animadvertunt, interpositum fuisse Dei decretum, quo palam fieret totum id coelesti providentia gubernari. Nam quod Abraham uxori penitus morem gerere iubetur, id certe extraordinarium est. Unde colligimus, Deum Sarae ministerio ad stabiliendam suam promissionem usum fuisse. Denique eiectio Ismaelis nihil aliud fuit quam oraculi illius exsequutio et effectus: In Isaac vocabitur tibi semen: non in Ismaele. Quamquam igitur fuit ultio muliebris rixae, non tamen id obstat quominus per os ecclesiae suae in typo Deus suum iudicium promulgaverit. 31. Ergo, fratres. Nunc Galatas hortatur ut filii Sarae esse malint quam filii Agar: imo iam in libertatem esse genitos Christi gratia commemorat, ut in sua conditione maneant. Hodie si papistas vocemus Ismaelitas et Agarenos, iactemus nos legitimos esse filios: ridebunt. At si res cum re, causa cum causa conferatur: nemo tam rudis erit cui non sit promptum iudicare. CAPUT v. 1. In libertate igitur, qua Christus nos liberavit^ state: et ne rursum iugo servitutis implicemini. 2. Ecce, ego Paulus denuntio vobis quod, si circumcidamini. Christus vobis nihil proderit. 3. Testificor enim rursum cuivis homini qui circumciditur, quod debitor sit totius legis faciendae. 4. Exinaniti estis a Christo quicunque per legem iustificamini, a gratia excidistis. 16