5:242
deflexis
a
verbo
Dei
oculis,
nihil
a
se
plus
exigunt,
quam
quod
incolumi
salutis
suae
rerumque
suarum
statu
praestari
queat:
quidquid
discrimine
aliquo
nimiaque
difficultate
involutum
est,
id
ut
missum
faciant,
sibi
facile
permittunt,
nec
interim
exaudiunt,
quam
horribilis
edicta
sit
in
eos
vindicta,
qui
contemptis
Dei
praesidiis,
quo
meliora
sibi
comparent,
suam
stationem
deserunt.
Sic
enim
per
prophetam
Iudaeos
Dominus
obiurgat,
quod
praesentibus
opibus,
quibus
eos
acquiescere
ipse
iusserat,
[pag.
6]
diffisi,
interdicta
Aegypti
subsidia
sibi
accerserent:
Vae,
inquit
(Ies.
30,
1
ss.),
filii
desertores,
ut
agitaretis
consilium,
et
non
ex
me:
ut
ordiremini
telam,
et
non
per
spiritum
meum:
ut
adderetis
peccatum
peccato
:
qui
vos
accingitis,
ut
descendatis
in
Aegyptum,
et
os
meum
non
interrogastis:
sperantes
auxilium
in
fortitudine
Pharaonis,
et
fiduciam
ponentes
in
umbra
Aegypti.
Et
erit
vobis
fortitudo
Pharaonis
in
confusionem,
et
fiducia
umbrae
Aegypti
in
ignominiam.
Quum
vero
tanta
in
eos
asperitate
feratur,
quid
indulgentius
mitiusve
exspectent
isti,
qui
indigne
ferentes,
frementesque
omnium
sese
odiis,
omnibusque
periculis
Dei
voluntate
obiectari,
ea
valere
iussa,
novas
sibi
illicitasque
cautiones
suo
marte
confingunt?
Neque
vero
ignoro,
quanto
suavius
carnis
nostrae
mollitudini
blandiantur
suffugia,
quae
periculum
aliquod
submovere
videantur:
quam
simplex
istaec
erga
Dei
verbum
obedientia,
cui
tantum
discriminum
sit
propositum.
Verum
nulla
est
tanta
difficultas,
quam
non
eluctetur,
qui
hac
se
cogitatione
offirmaverit
:
non
posse
gravius
quidquam
minari
universum
hominum
genus,
quam
quod
castrorum
suorum
desertoribus,
in
illa
quam
retulimus
prophetia,
Dominus
denunciat.
Non
minimum
operae
pretium
fuerit
hic
nobis
succurrere,
quod
de
Cypriano
quodam
loco
narrat
Augustinus.
1)
Postquam
capite
damnatus
fuisset,
datam
illi
optionem
redimendae
vitae,
si
verbo
duntaxat
abnegaret
eam
religionem,
cuius
causa
mortem
obibat:
nec
illi
factam
modo
potestatem,
sed
ubi
iam
in
supplicii
locum
ventum
esset,
ambitiose
rogatum
a
provinciae
praeside,
ut
deliberaret,
an
non
vitae
suae
(quoniam
ita
licebat
per
Caesarum
clementiam)
consultum
mallet,
quam
poenam
luere
ineptae
pervicaciae.
Illum
contra
breviter
ad
omnia
respondisse:
In
re.
tam
sancta
nullum
esse
deliberationi
locum.
Si
quis
sanctum
virum,
quum
in
conspectu
essent
tormentorum
apparatus,
instaret
atroci
truculentoque
vultu
carnifex,
cervicibus
iamiam
immineret
ictus
gladii,
dirae
undique
insanientis
populi
mixtae
probris
imprecationes
obstreperent,
terriculamentis
illis
omnibus
non
fuisse
deiectum
miratur,
1)
Vide
Augustini
Sermonem
CCC
IX.
in
Natal
Cypriani.
Opp.
T.
VII.
P.
2.
p.
1249
Bass.
16
|