49:242 tunitas : quo nos alacrius ad officium properare decet. Sic alibi iubet Paulus redimere tempus, quia dies mali sunt. Potest etiam esse sensus, ut noverimus tempori nos accommodare: qua in re multum momenti positum est1). Sed mihi videtur Paulus cessationi opponere quod servire tempori praecipit. Porro quia m multis vetustis exemplaribus legitur %uptq>, licet videri possit primo intuitu extraneum, prorsus reiicere non audeo. Quod si lectio illa placet, non dubito quin Paulus quae fratribus praestantur officia, et quidquid alendae caritati servit, referre voluerit ad Dei cultum, quo plus animi adderet fidelibus. 12. Spe gaudentes. Sunt et haec tria inter se coniuncta, ac quodammodo videntur pertinere ad illud tempori servientes. Ille enim se tempori optime accommodat et occasione utitur ad strenue currendum, qui in spe vitae futurae gaudium suum reponit et tribulationes patienter sustinet. Utcunque sit (neque enim valde refert sive coniungas, sive separes), primum vetat nos acquiescere in praesentibus bonis, atque in terra rebusque terrenis laetitiam nostram constituere, perinde ac si illic sita nobis esset felicitas: sed in coelum mentes erigere iubet, quo solido plenoque gaudio perfruamur. Si gaudium nostrum futurae vitae spe continebitur, inde nascetur patientia in rebus adversis : quia gaudium illud nullus doloris sensus opprimere poterit. Itaque duo haec mutuo inter se nexu cohaerent, gaudium ex spe conceptum, et in rebus adversis tolerantia. Neque enim ad crucem ferendam se quisquam placide et quieto animo submittet, nisi qui extra mundum suam felicitatem quaerere didicerit, ut spei consolatione crucis acerbitatem mitiget ac leniat At quia utrumque viribus nostris longe est superius, orationi instandum, ac continenter rogandus Deus ne animos liquescere ac in terram excidere, aut rebus asperis frangi sinat. Porro non tantum ad preces nos stimulat Paulus, sed diserte perseverantiam exigit: quia nobis continua est militia, et quotidie surgunt varii insultus, quibus sustinendis impares essent etiam fortissimi quique, nisi subinde novum vigorem colligerent Caeterum ne fatigemur, optimum est remedium precandi assiduitas. 13. Necessitatibus sanctorum, ete. Redit ad officia caritatis, quorum praecipuum est iis benefacere, a quibus minimum remunerationis exspectamus. Quoniam itaque fere fit ut ii maxime contemnantur, qui prae aliis egestate pressi sunt et auxilio indigent (quia putantur perdita esse quae apud eos collocantur beneficia), singulariter ipsos nobis commendat Deus. Tunc enim demum vere caritatem nostram approbamus, ubi non alio quam exercenl ) sic tamen ut in qualibet inclinatione rectum cursum teneamus. Quod autem alicubi legitur Domino, id est prorsus extraneum.