47:242 Mosis sedebant, ita hoc honoris evangelio nos habere convenit, ne eius ministros licet minus probos fastidiamus. Quoniam autem minima quaeque offendicula insipidum nobis evangelium reddunt, ne tales delitiae nos impediant, semper nobis in mentem veniat quod prius attigi: si non ita potenter in ministris viget Christi spiritus, ut palam in illis pastorem se exhibeat, nos vitiorum nostrorum poenas dare, et interea obedientiam nostram probari. 12. Mercenarius autem et qui pastor non est Tametsi pastoris nomen Christus uni sibi vindicat, tacite tamen innuit, organis suis in quibus agit aliquo modo commune esse. Scimus enim quam multi post Christum sanguinem pro salute ecclesiae fundere non dubitaverint, nec prophetae ante eius adventum vitae suae pepercerant. Sed in sua persona absolutum exemplar proponit, ut ministris suis legulam praescribat. Quam enim foeda et pudenda est nostra segnities, si nobis vita nostra pretiosior est ecclesiae salute, cui suam Christus posthabuit? Caeterum quod de tradenda pro ovibus vita hic dicitur, tanquam certum et praecipuum paterni affectus signum est. Voluit primo Christus testatum relinquere, quam singulare amoris erga nos sui specimen in morte sua ediderit: deinde ad imitationem exempli sui provocare suos omnes ministros. Differentia tamen inter hos et illum notanda, quod vitam suam impendit in satisfactionis pretium, sanguinem suum effudit ad purgandas animas nostras, corpus suum in victimam expiatricem obtulit qua patrem nobis placaret. In evangelii autem ministris nihil tale esse potest, qui omnes purgatione indigent, et unico illo sacrificio expiantur et Deo reconciliantur. Sed hic non disputat Christus de mortis suae efficacia aut fructu ut se aliis comparet, sed ut probet qualiter erga nos affectus fuerit: deinde ut alios invitet ad sequendum suum exemplum. In summa, sicut proprium Christi fuit vitam nobis sua morte acquirere, et praestare quidquid evangelium continet, ita commune pastorum omnium officium est, doctrinam quam annuntiant vitae suae dispendio tueri, et evangelii doctrinam sanguine suo obsignando testari quam non frustra doceant salutem sibi et aliis a Christo partam esse. Hic tamen moveri potest quaestio, numquid mercenarius habendus sit, qui luporum occursum quamlibet ob causam declinat. Haec quaestio olim quasi in re praesenti agitata fuit, quum tyranni in ecclesiam crudeliter saevirent. Tertullianus et similes nimis meo iudicio in hac parte fuerunt austeri. Augustini moderatio longe melior, qui ita pastoribus fugere permittit, si publicae saluti sua fuga magis consulant quam gregem sibi commissum deserendo prodant. Hoc autem fieri indicat, quum ecclesia non destituitur idoneis ministris, et pastoris vita sic privatim impetitur ab hostibus, ut sua absentia 16