9:241 241 AD WESTPHALUM. 242 velim, de nihilo excandescere. Clamitant sibi summopere displicere, quod librum meum sub specie honoris Saxonicis ecclesiis obtrudere ausus fuerim. Atqui mihi ignoscendum est, si homines esse putavi, qui sua truculentia meram feritatem spirant. Quanquam mihi in promptu est verior excusatio. Neque enim Westphali subscriptoribus librum dicare mihi decretum fuit; neque id ullo verbo unquam prae me tuli. Inscriptio est: Ad probos omnes Christi ministros et sinceros Dei cultorem qui puram Evangelii doctrinam in Saxonicis ecclesiis et Germania inferiore colunt et sequuntur. Ex quorum numero se minime esse produnt, quibus superbia ioco pietatis est: quos ferocitas omni humanitate spoliat: et quibus obstinatio nihil moderationis reliquum facit. Confessio est, verum Christi corpus substantialiter edendum in coena [pag. 297J porrigi. Nos quoque veram carnis Christi κοινωνίαν de qua loquitur Paulus, non minus luculente asserimus: modi tantum definitio quaeritur. Negant sibi curae esse Bremenses quomodo id fiat, quia simpliciter credunt Christi verbis. Iterum excipio, nos simpliciter Christi verbis credere, neque tamen ultro suffocare lumen spiritus, neglecto interpretationis dono. Ita concidit speciosa eorum excusatio, dum se quatuor authenticis testimoniis constringi dicunt, Matthaei, Marci, Lucae et Pauli. Neque enim fidem illis abrogat nostra doctrina, sed quod praeposteri isti homines tenebris involvunt, fideliter dextreque elucidat. An vero firmissime illi omnes et absque ulla interpretatione asserant verum et naturale Christi corpus esse panem, lectio doceat. Hoc eliciunt Bremenses ex contextu. Ergo et nobis ex eodem contextu elicere liceat, aliter quam imaginantur, corpus et sanguinem nobis in coena offerri |pag. 298]. Quid in calice dari recitant Lucas et Paulus? Nempe testamentum in sanguine. Eadem quum sit corporis ratio, sequetur ex Christi verbis non aliud posse colligi, nisi sanciri sub pane nobis foedus in corpore filii Dei, quod pro nobis crucifixum est. Edere iubemur, quod pro nobis crucifixum est corpus. Nempe ut sacrificii illius, quo expiata sunt mundi peccata, fiamus participes. Si res coniunctas esse excipiunt, sacrificii fructum et carnis communicationem, hoc ipsum nunc urgeo: quando eadem lege et iisdem verbis corpus suum et foedus in corpore offert filius Dei, alterum non recipi sine altero. Quia dictum est: Edite, hoc est corpus meum, volunt Christi corpus ab hominibus qualescunque sint, substantialiter comedi. Cur non ego contra, quoslibet ex calice bibendo foedus recipere? Ita sequetur, vere et spiritualiter Christo communicare quicunque ad mensam accedunt. Nodum hunc expediant Bremenses, nisi [pag- 299] strangulari velint. Etsi autem verum Christi corpus comeditur in coena, non ideo Cdlvtni opera. Vol. IX.