50:241 241 CAPUT V. 242 rursus opponit carni: hoc est, Dei vocationem humanae (ut loquuntur) apparentiae. Ita larvam concedit legis et operum sectatoribus: rem vero ipsam vendicat iis, qui sola Dei vocatione nituntur et pendent ex eius gratia. Persequebatur. Atqui nusquam mentio fit persequutionis: tantum dicit Moses, Ismaelem ipsum fuisse pTOD, quo participio significat illusisse fratri suo Isaac. Nam quod ex Iudaeis quidam simplicem risum exponunt, minime consentaneum est. Cuius enim saevitiae fuisset, risum innoxium tam atrociter ulcisci? Non dubium igitur quin per contumeliam loedoriis infantem Isaac lacesseret. Sed quantum id abest a persequutione? Non tamen frustra nec temere Paulus hoc amplificat. Nulla enim persequutio tam molesta esse nobis debet, quam dum impiorum ludibriis videmus labefactari nostram vocationem. Neque colaphi, neque flagella, neque clavi, neque spinae tantum cruciatus attulerunt Christo, quantum illa blasphemia: Confidit in Deo, quid illi prodest, quum sit omni ope destitutus? Nam plus veneni illic subest quam in cunctis persequutionibus. Quanto enim plus est, irritam fieri gratiam divinae adoptionis, quam caducam vitam nobis eripi? Non ergo persequutus est Ismael fratrem gladio: sed quod deterius est, superbe adversus illum se efferebat, promissionem Dei pedibus calcando. Hic etiam fons est omnium persequutionum, quod impii Dei gratiam in electis et spernunt et oderunt. Cuius rei luculentum documentum habemus in historia Cain et Habel. Admonemur etiam, non tantum horrori nobis debere esse externas persequutiones, quum ferro et igni nos trucidant pietatis hostes: quum ex illis carceribus, tormentis, aut flagellis sunt infesti: sed quum suis blasphemiis irritam facere conantur fiduciam nostram, quae in Dei promissionibus recumbit, quum saluti nostrae illudunt, quum petulanter totum evangelium subsannant. Nam nec quidquam est quod tam graviter animos nostros vulnerare debeat, quam Dei contemptus et adversus eius gratiam ludibria: nec ullum magis exitiale est persequutionis genus quam quum impetitur animae salus. Ad nos, qui ex papae tyrannide erepti sumus, non perveniunt hodie impiorum gladii. Sed quam stupidi sumus, si non afficimur illa spirituali persequutione, quum doctrinam illam ex qua vitam trahimus, exstinguere modis omnibus tentant? quum suis blasphemiis fidem nostram impugnant, multorum etiam rudium concutiunt? Mihi certe plus moeroris hodie affert Epicureorum furor quam papistarum. Non grassantur vi et manu. Sed quo pretiosius mihi est nomen Dei propria vita, fieri nequit quin magis anxie torquear, quum diabolicam conspirationem fieri video ad exstinguendum omnem Dei timorem et cultum, ad exterminandam Christi memoriam, Calvini opera. Vol. L.