29:241 241 HOMILIA PRIMA. CAP. L 1. Erat autem vir quidam e duplici Bama T20- phaeorum in monte Ephraiimi: cuius nomen Elcana filius Ierochami, filii Elihu, filii Tochu, filii Tzuphi, Euphrataeus. 2. Et erant ei duae uxores, nomen unius Anna, nomen vero alterius Peninna : erantque Peninnae nati : Annae vero non erant nati. 3. Ascendebat autem vir ille e civitate sua de anno in annum, ad incurvandum se et ad sacrificandum Iehovae exercituum, Schiluntem: ubi duo filii Heli, Cophni et Phineas, sacerdotio fungebantur Iehovae. 4. Eratque quo die sacrificabat Elcana: ut daret Peninnae uxori suae, et omnibus filiis eius ac filiabus eius partes. 5. Annae vero daret partem unam tristis valde: eo quod Annam diligeret, et Iehova ocdusisset vulvam eius. In caeteris omnibus ex quibus maximam utilitatem percipere possumus, istud ultimo loco non est habendum, si Deum singulis aetatibus suam ecclesiam rexisse et gubernasse cognoscamus. Nisi enim mentibus nostris infixum haeserit, eum nostri curam gerere, nosque suo imperio regere, perpetua nos animorum fluctuatione turbatum iri, atque miserrimam omnium nostrum fore conditionem certum est. Equidem divinam providentiam in universum genus humanum ferri libens agnosco, adeo quidem ut ipsas animantes quatenus ab ipso creatae sunt pertingat, suamque beneficentiam in quotidiano illarum pastu exserat: sed eam nihilominus speciali quadam ratione erga suam ecclesiam, quae Dei domus est, conspicuam esse dico. Quare ex ea speciali qua nos intuetur cura nostris animis istud est infigendum, non tantum creatoris illum officium erga nos, ut manuum suarum opus facere, sed patris erga filios amorem quibuslibet testari: ac proinde in angustiis et difficultatibus nobis ad illum esse confugiendum. Necessaria sane doctrina, et quae plurimum ad nostram eruditionem facit, si probe noverimus Deum ab omni aevo suam ecclesiam velut extento brachio tutatum. Ac licet peccatis hominum provocatus nonnumquam velut faciem occul- Cdlvini opera. Vol. XXIX.