9:240 et irrefutabilia esse, quae ad stabiliendum suum errorem obtendunt; in quo ut secure acquiescant, facit eorum stupor: tuto certe nequeunt. Nam quod obiiciunt figuram corporis non fuisse traditam, nec signum sanguinis fuisse effusum, hinc clarius perspicere licet, quam audacter isti paterculi cum umbra sua digladientur. Quorsum enim tendit quae a nobis ponitur metonymia, nisi ut panis sacramentali modo verum sit Christi corpus pro nobis crucifixum? Atque ita sub externo symbolo nobis vere communicetur? Nec physicis modo argumentis nitimur, sed quod scriptura de carne Christi aperte docet, volumus firmum et inviolabile stare: sicuti paulo ante admonui non affingere nos Christi verbis alienum sensum sed quem exigunt similes loci. Pulchre se- expediunt [pag. 294] Bremenses, quia scriptum ost: Frustra mo colunt mandatis hominum (Matth. 15, 9), cunctis rationibus clausam esse ianuam. Quam vero intempestive plausibili illo dicto se arment, humanae rationi semper Dei verbum opponi debere, iam saepius me palam fecisse existimo. Sicuti enim clausis oculis libenter sequimur quocunque voce sua nos Deus vocat; ita nolumus bruto stupore miscere nos immundis animalibus quae ungulam non findunt. Ne haec memorabilis epistola iusto pondere careret, nomen suum apponit Christianus Haveman. Accedit alter subscriptor Ioannes T. A. qui unus sua celebritate personas omnes sustinet. Haec enim verba sunt: Propter opportunitatem fidelium Christi membrorum, quae erant ad vos obiter abitura, non potuimus habere omnium piorum fratrum suis manibus descripta testimonia: aliqui enim civitate aberant, aliqui aedibus: interim ut [pag. 295] in ore duorum testium veritas sit rata, testor, ete. Iam vero praetextu verborum Christi tam fastuose cristas erigere nihil miror qui primis nominum literis orbem terrarum ad credendum obstringunt. Idem tamen alibi l) non tantum in exprimendo nomine liberalior est, sed etiam in frigida et insulsa additione facetus vult haberi scurra: Ego Ioannes Timannus Amsterodamus pastor ecclesiae Bremensis in ecclesia Martiniana, sive, si sacramentariis placet, in ecclesia sancti Martini episcopi Turonensis. Hoc gravitatis specimen ad conciliandum homini fidem scilicet valebit. Tot ineptiarum pertaesus, iam ad alios transirem, nisi me paulisper adhuc teneret alia eorum confessio, quam sibi summa necessitate expressam fuisse dicunt ob nugas meas sibi dedicatas. Quia autem non Bremenses modo, sed reliquos eiusdem factionis officium a me exhibitum [pag. 296] adeo stomachose respuere video, breviter admonitos esse l i Scil. in subscriptione Confessionis.