8:240 240 3: Iustitia Dei in omnes et super omnes qui credunt. Et Cap. 10 : Idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant eum. Et: Non est acceptio personarum apud Deum. Et Cap. ll : Conclusit Deus omnia sub peccato ut omnium misereatur. Et 1 Tim. 2 : Qui vult omnes homines salvos fieri et ad agnitionem veritatis venire. Et 2 Pet. 3: Patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad poenitentiam reverti. Huiusmodi sententiis sic inhaerent plerique non adeo mali viri, ut interea causam praedestinationis divinae puris fidei oculis intueri nequeant, de qua non frustra monuerunt quidam, ob id cautius esse atque circumspecti us dicendum, quod sit illa non lac infantium sed cibus adultorum. Et hic Hieronymus satis declarat esse se ex imbecillioribus, dum se in arcanum consilium Dei ingressurum negat. Admonemus ista non eam ob causam, quod aliena sint a vestra ipsorum conscientia, sed quoniam sententiam nostram requirere voluistis, ut tanquam fideles in domo Dei afferamus in medium quod potissimum ad pacem et aedificationem ecclesiae vestrae, deinde et ad Hieronymi illius mentem ad spiritum consensionis inducendam facere posse iudicamus. Est nobis ille prorsus ignotus, sunt tamen, qui praedicant eum non esse virum adeo malum. Optaremus et vobis et illi ut per spiritum Christi vera et sententiarum et affectuum consensione coniungeremini. Videtur in illius responsis, quae misistis, haud adeo exigui esse momenti quod primum tribuit Deo electionem ex hominibus, deinde eorum quos voluit, tertio in Christo, quarto nullius nostri boni sed merae gratiae suae respectu. Praeterea opus esse speciali gratia et attractione ad credendum. Et Deum per Christum reformare mentes hominum, et dare corda carnea, amareque nos ac fidem dare, priusquam a nobis ametur, idque ex paterna misericordia. Per haec veluti principia, si abesset studium contendendi, facilis esset ad ulteriora transitus. Sed orandus est Dominus, qui solus aperit mentes mortalium, ut et vobis animum det lucrifaciendis errantibus indesinenter deditum, et illius mentem ad id instituti reddat accommodam, quo uno corde et spiritu gloriam gratiae ipsius ad multorum aedificationem depraedicetis. Quae scripsimus boni consulite, Domini ac fratres colendi. Commendamus nos et ecclesias nostras caritatis vestrae precibus. Datae Bernae 7 Decemb. *) anno Domini 1551. Ministri verbi et professores ecclesiae Bernensis in fide ac veritate Christi consortes. Clarissimo ac prudentissimo Gebennensis 1) Exemplar Musculi Bernense habet: 4 Dec. et addit in margine: Gebennam missae sunt hae literae 1551. 7 Decemb. Germanicum exemplar refert 5 Dec.