51:240 tationem facit quod haec duo coniungit simul, dilectus frater, et minister fidelis. Prius refertur ad Paulum: ideo de secundo idem videri queat. Ego tamen de publico ministerio potius interpretor : quia mihi verisimile esfc, non quemvis hominem a Paulo fuisse missum, sed qui aliquid haberet dignitatis ad movendos sua praesentia Ephesios. 23. Pax fratribus. Pacis nomen accipio, ut in salutationibus, pro felici rerum successu. Quamquam si quis malit significari concordiam, quia mox fit dilectionis mentio : neque id displicet. Imo videtur melius fluere contextus. Optat enim concordes inter se et tranquillos esse Ephesios: quod benevolentia et fidei consensu posse obtineri, statim significat Facit enim amor ut se in pace contineant homines : amorem mutuo conciliat fides, eiusque vinculum est. Caeterum ex precatione notandum est, tam fidem et dilectionem, quam pacem ipsam Dei esse dona, quae nobis per Christum largitur: imo Christum una cum patre eorum esse autorem. 24. Gratia cum omnibus. Sensus est, Deus prosequatur eos omnes favore suo, qui Iesum Christum pura conscientia diligunt. Graeca vox, quam ego, Erasmum sequutus, transtuli s i n c e r i t a t e m , incorruptionem sonat: quod propter metaphorae elegantiam notandum est, Subindicare enim voluit Paulus, tunc demum omni corruptela fore vacuum cor hominis, si omni hypocrisi vacet. Porro haec precatio vice oraculi habenda est, ut Deum nobis tunc fore propitium sciamus, si corde sincero diligamus filium eius, in quo dilectionis erga nos suae testimonium ac pignus nobis exhibuit: modo absit hypocrisis, quia maior pars ab evangelii professione non abhorrens, umbratilem sibi Christum fingit, quem fucatis tantum officiis colat. Atque utinam hodie non tam multis exemplis testatum foret, non frustra in Christi amore a Paulo requiri sinceram puritatem.