50:240 et perveniant ad virilem usque aetatem. Praeclarum certe ecclesiae encomium et in primis honorificum. Sed inepti sunt papistae et bis pueri, qui illud obtendunt ad nos gravandos. Nam quum matrem habeant adulteram, quae diabolo filios in mortem gignit, quam absurdum est postulare ut filii Dei illi se crudeliter necandos dedant? Quanto honestiore praetextu Ierosolymitana synagoga superbire tunc poterat, quam hodie Romana? Videmus tamen ut Paulus eam omni exutam ornatu in sortem Agar reiiciat. 27. Scriptum est enim: Exsulta sterilis, quae non paris, erumpe et clama, quae non parturis: quia plures erunt liberi desertae, quam habentis maritum. 28. Nos autem1 fratres, secundum Isaac promissionis sumus filii. 29. Sed quemadmodum tunc qui secundum carnem erat genitus, persequebatur eum qui secundum spiritum genitus erat: sic et nunc. 30. Sed quid dicit scriptura? Eiice ancillam et filium eius. Non enim haereditatem obtinebit filius ancillae cum filio liberae. 31. Ergo, fratres, non sumus ancillae filii, sed liberae. 27. Scriptum est. Probat Iesaiae testimonio, nasci legitimos ex ecclesia filios secundum promissionem. Locus est in cap. 54, 3, ubi propheta et de regno Christi et de gentium vocatione agit. Promittit autem et sterili et viduae numerosam sobolem. Haec enim laetitiae et exsultationis, ad quam ecclesiam hortatur, causa est. Notandum autem consilium apostoli huc tendere, ut istam spiritualem Ierusalem, de qua Iesaias vaticinatur, adimat Iudaeis : utpote cui filios undique ex cunctis gentibus congregatum iri denuntiat propheta: neque id ulla sua praeparatione, sed benedictione Dei gratuita. Itaque mox concludit filios Dei nos promissione fieri, exemplo Isaac : nec alia ratione consequi hunc honorem. Haec conclusio imperitis et minus in scriptura exercitatis infirma videtur esse: quia principium non tenent, quod tamen certissimum est, promissiones omnes in Messia fundatas, esse gratuitas. Id pro confesso quia sumebat apostolus, ideo tam secure promissionem legi opposuit. 29. Quemadmodum tunc qui secundum carnem. Hic pseudoapostolorum ferociam refutat, qui proterve insultabant piis omnia reponentibus in Christo. Hos enim turbabat eiusmodi ferocia, ideoque opus habebant consolatione, sicut illos severius reprimi operae pretium erat. Admonet ergo, non esse mirum si faciant hodie filii legis quod fecit initio pater ipsorum Ismael, qui verum haeredem Isaac vexavit, primogenitura sua fretus. Eodem nunc supercilio posteros propter externas caeremonias, circumcisionem totumque legis apparatum superbire adversus legitimos Dei filios molestiamque his facessere. S p i r i t um