5:240 minime respondere conspiciam: hac tamen in parte [pag. 4] praesertim, plerosque, fere omnes a recta via decedere video. Neque valde sane impedita res est, consilium hac de re dare, si te in Dei disciplinam totum tradideris, tuosque affectus omnes eius verbo domandob permiseris. Sed nescio quomodo bona pars nostrum improba temeritate adversus eius imperia interdum exsultamus, ac iis contemptis, aut certe omissis, ideoque et contemptis, earum rerum quas acerrime prohibebant,l) licentiam, quoties libet, nobis facimus. Atque id potissimum in praesenti negotio Ubu venire solet. Quum enim ii, qui inter tales angustias versantur, quales te nunc circumstant, nec tranquillitatem se suam tueri, nec cum iis quibuscum vivunt, retinere se posse concordiam prospiciunt, nibi eorum idololatriae simulando indulgeant, tanta hac difficultate obsessi atque impliciti, magis quid sibi expediat, quam quid Deo placeat: magis quo modo homines habeant propitios, quam quo Deo satisfaciant, cogitant. Interim defensionem quoque meditantur, qua suas conscientias arment coram Dei tribunali: se minime consentire interiori cordis affectu in ullam impietatem: sed modica, eaque innoxia simulatione se inire rationem, qua imperitorum 'hominum ignorantiae cedant: quibus sic melius consulturi sint, si qua spes est eos erudiri posse: certe quos summo suo periculo, nullo fructu, maiori libertate irritare stultum sit. Verum talibus initiis videmus ruinam suam auspicatos, quibus hac nostra memoria contigit, velis retrorsum datis, in naufragium recurrere, unde enatarant. Principio, quum magnum vel in conspectu discrimen esset, si quibus in rebus oportebat ingenue profiterentur quod ha- 1) Edd. 1576 seqq. emendarit, prohibeant. Gallus: qu'il nous defend.