20:240 ubi fortassis argumenti necessitas postulabit ut ipsorum imposturae scripto aliquo gravi detegantur. Quoad vero verborum comminationes, norunt omnes boni quis Beza, quis item Balduinus sit. De aliis non est quod solliciti simus, qui animos suos adversus veritatis doctrinam iam pridem obfirmarunt. Fruantur illi suorum propugnatorum maledicentia et conviciis. Nos pergamus Domini negotium agere qui ecclesiam suam invitis omnibus illis adversus ipsas quoque inferorum portas tuebitur. Castellio, ne coram senatu Basiliensi causam diceret,4) ad Rhadamantum provocavit, quamvis nihil periculi erat apud eos quorum oculos hypocrisi sua adeo perstrinxit, ut ne nunc quidem illius improbitatem agnoscere velint. Aiunt Polonos nobiles qui illic sunt ei monumentum sumptuosum et magnificum parare.6) Etiam epicedium, vel epitaphium potius, poetastro quodam autore ex Oporini officina prodiit,6) quo mirifice commendatur et eiusdem adversarii non obscure punguntur. De vobis et inprimis D. Calvino corvus ille sepulcralis sic crocitat inter alia: Tandem cuiusdam quoniam mala structa timebat, Cum quo relligio non erat una sibi, Suspectos liquit fines et limen avarum Teutonicaeque venit pauper in arva plagae. et caetera. Scio elephantos et leones muscae morsum non magni facere. Doleo tamen culicum eiusmodi examina inter eos foveri, qui nobis propter patriae et religionis foedera coniunctissimi esse debebant. Rectius fortassis sapient ubi non sine aliquo periculo intellexerint quantum ipsis infamiae apud exteros isti homines pariant. Haec modo ad te dare libuit, observande in Christo frater, inprimis eam ob causam ut intelligeres quam egregie apud nos quoque impositam sibi, aut potius sponte susceptam, personam Balduinus egerit. In Germania motus timentur graves, et quid nostri vicini in animo habeant ignoratur. G-lareanorum causa hactenus suspensa serio iam agi incipit, 7) quae nisi finem sortiatur felicem turbas dabit. Nostri omnes valent et te salvere iubent. Vale, mi observande frater, cum toto symmystarum et fratrum coetu. Tiguri. 4) Imo \ N. 4046. 5) Epitaphium describit Mahly . 80. 6) Cf. N. 4079. 7) Postridie Nonas lan. Badenae hoc negotium tractari coepit. Hinc nostram eodem Ulo tempore scriptam colligimus.