|
15:240
Placatam
que
hominum
generi
coelumque
Deumque?
Heu
quibus
errantem
didicisti
legibus
orco
Mittere,
et
infensis
incendi
corpora
flammis
Ohristicolum
doctumque
virum,
ex
animoque
fatentum
Ius:
ificamque
fidem
certamque
cruore
salutem,
Non
tauri,
ut
quondam,
fuso
male
olentis
et
hirci,
Sed
puri,
aeternum
omnipotens
quem
destinat,
agni,
Non
sincera,
ut
nunc,
Cerere
allutoque
Lyaeo?
Quin
etiam
sobolemque
Dei
natura
parenti
Quam
iungat
divina
suo,
quam
distrahat
ullti
Proprietas,
Christum
si
quis
se
credere
dicat,
Atque
ea
certa
animo
iam
nuno
sententia
constet,
Includi
caecis
invisum
carceris
umbris
Moerentem,
Calvine,
sinas,
gemitusque
cientem,
Et
tandem
exustum
mediis
occumbere
flammis?
Horrendum
facinus
nulloque
p.abile
saeclo!
Quis
Deus
hano
noxam
ferat
atque
impune
relictam
Esse
velit?
Tanton*
foedari
crimine
coelum?
Nil
iuvat
excusis
defendere
caeca
libellis
Consilia,
et
diram
Satanae
referentia
mentem.
Ten'
gregis
aetherei
Christique
Deique
ministrum
In
genus
humanum
placatas
numinis
iras
Iampridem,
ac
meritas
nostris
ab
origine
culpis
Saepe
cruces,
stygiis
nos
raptos
saepe
docentem
Ignibus,
aeternosque
Dei
cessisse
furores,
Tum
Christi
auspiciis
redeuntia
saecula
pulchris
Aurea
securas
et
agentes
otia
terras
.
Chriaticolis
mandare
nefas,
animosque
piorum
Hortari
in
facinus
saevisque
accendere
dictis
Fratris
in
exitium?
Qui
te
divina
canentem
Audierit2)
tum
fata
libens,
medioque
precantem
Christicolum
in
coetu,
laeto
iam
corde
sequutus
Communemque
Deum
Christumque
int
vota
vocarit?
Non
ille
insidias
capiti
fratrumque
tuoque
Impius
observans
tempusque
locumque
parabat:
Non
ille
impediit
si
quae
diversa
canebas
In
vulgus,
coetumque
Dei
non
concitus
ira
Consessum
increpuit
magnis
clamoribus
implens.
Sed
quaecunque
tibi
libitum
cecinisse
quietis
Excipiens
animis,
secumque
in
corde
volutans,
Hospitium
tacitus
templis
repetebat
ab
altis.
Cognitus
indicio
quorundam
forte
piorum,
Quos
olim
medica
(fama
est)
adiuverat
arte,
Consilio
studiisque
tuis
in
claustra
nocentium
Captus
inops
subito
caecis
includitur
umbris.
Hic
curis
sese
rapidis
luctuque
fatigat
Multa
movens,
placidos
capiunt
nec
lumina
soinnos.
Quin
saepe
occursant
animis
incendia,
seque
Cogitat
infelix
manibus
post
terga
revinctam
Lictores
inter
duci,
turbamque
sequentem,
Instructosque
rogos
paleis
arsuraque
tecta,
Nec
mora,
ad
erectam
obstrictum
patientis,
uno
Colla
trabem
accensis
miserum
dare
corpora
flammis.
Vos,
o
Christicolae,
vos,
o
dignissima
coelo
Pectora,
nata
Deo,
patrius
praecordia
quorum
Spiritus
intus
agit,
quo
non
clementior
alter
Aethere
et
inferno,
quo
non
placatior
orbe.
Vos
inquam
appello,
quibus
haec
spectacula
vestra
Luminibus
taciti
potuistis
cernere
terra?
Exuri
fratrem
mediisque
relinquere
vitam
Ignibus,
auxilio
Christumque
Deumque
vocantem
Ore
pio,
et
cupidis
orantem
pectora
votis
Mitia
Christicolis
placidoque
simillima
Christo?
Vosque
adeo
inprimis,
sancti
spes
optima
coetus,
Illustres
animae,
reliquorum
exempla
piorum.
2)
Alludit
ad
Servetum
fatali
illo
die
Calvini
serm
audientem.
|