7:24 autem iubet spiritus nos mutuo alios pro aliis intercedere, hoc mutuae caritatis est exercitium in hac vita, sicut ex omnibus locis constat. Videmus autem quantopere abominetur ubique Deus Baalim, quo nomine intelligebant patronos, quorum praesidio adiuvarentur (Ier. 9, 13 et l l , 13; Os. 2, 8). Huc postremo accedit, quod asserere nemo potest an tam longae sint sanctis aures, ut ad eas usque pertingant orationes nostrae. Quin etiam parum consentaneum cum ratione id videtur. ARTICULUS XIII. De veneratione sanctorum. Itaque sancti, beatam cum Christo vitam degentes, non solum sunt imitandi, sed et venerandi et orandi. Si verum est brocardicum illud, quod communis error facit ius, sufficienter iam probata est veneratio sanctorum: tamen quia Lutherani replicant, transferri hoc modo ad sanctos Dei gloriam, teneas semper in memoria distinctionem scholae: quod non colimus eos nisi oratione duliae. 1) ANTIDOTUM. De oratione iam dictum est. Eorum autem veneratio non alia nobis commendatur in scripturis, quam quae in universum debetur fidelibus, iuxta Psalmum 15. et 139. Sic tamen ut unicuique habeatur honor pro mensura gratiae. Ergo de sanctis, prout quisque eorum excellit Dei donis, aut in altiore gradu collocatus est a Domino, honorifice sentiendum est, ac loquendum. Cultum vero illis exhibere, sicut solet mundus, profana est superstitio, et quae gentium potius insaniam redolet, quam ecclesiae Dei conveniat. Quin etiam palam repugnat praecepto: Dominum adorabis, et illum solum coles (Deut. 6, 13; Matth. 4, 10). ARTICULUS XIV. De peregrinationibus. Ob idque religiose faciunt, qui loca eis dicata ex devotione visitant. Probatur sic: Quia esset magna ingratitudo, si minus honoris fieret sanctis quam idolis gentilium; 1) Idem: Cela est pour repousser tous les argumens qu'on nous saura faire de l'Escriture, laquelle parle en confus sans distinguer.