6:24 Sic est. MINISTER. Cur filium Dei unicum nuncupas, quum hac quoque appellatione nos omnes dignetur Deus? PUER. Quod fiiii Dei sumus, non id habemus a natura, sed adoptione et gratia duntaxat: quod nos2) eo loco habeat Deus. At Dominus Iesus, qui ex substantia patris est genitus, uniusque cum patre essentiae est, optimo iure filius Dei unicus vocatur: quum solus sit natura. MINISTER. Intelligis ergo, hunc honorem eius esse proprium, qui naturae iure iiii debeatur; [fol. 15J nobis eum autem gratuito beneficio communicari, quatenus sumus eius membra. PUER. Omnino. Itaque eius communicationis intuitu, alibi nominatur primogenitus inter multos fratres. MINISTER. Qualiter Dominum esse nostrum intelligis ? 3) PUER. Sicut a patre constitutus est, ut sub imperio suo nos habeat, ut Dei regnum administret in coelo et in terra, sitque hominum4) caput et angelorum. MINISTER. Quid sibi vult quod postea sequitur? PUER. Modum ostendit, quo filius unctus est a patre, ut nobis esset salvator. Nempe, quod assumpta carne nostra iis perfunctus est omnibus, quae ad salutem nostram erant necessaria: sicut hic recensentur. MINISTER. Quid his duabus sententiis significas, conceptum esse ex spiritu sancto, natum ex Maria virgine? PUER. Formatum in utero virginis fuisse, ex eius substantia, ut esset verum semen Davidis, qualiter vaticiniis prophetarum praedictum fuerat: id tamen mirifica arcanaque spiritus virtute fuisse effectum, absque virili coitu. MINISTER. Eratne igitur operae pretium, ut carnem nostram indueret? 1) Le 7. dimanche. . Christ Fils unique de Dieu. . Onction de Christ. . Christ vray homme. . Recouvrer en Christ ce qui nous defaut. . Christ conceu du S. Esprit. 2) quod scilicet nos, scripserunt Gallasius et Beza. 3) Haec quaestio cum responsione hoc loco omittitur in edd. aliquot mannalibus 1561. 1570. Eaedem utramque inserunt infra post verba pueri: Sic intelligo, ut est in libris gaJlicis. 4) fidelium 1563.