48:24 superstitionem traxerint. Divinatio enim, quao sortibus fit, prorsus est diabolica. Sed quum magistratus inter se provincias sortiuntur, et fratres haereditatem, res est licita. Idque clare testatur Salomo (Prov. 16, 33), quum Deum facit eventus moderatorem. In sinum coniiciuntur sortes, inquit: et iudicium illarum exit a Domino. Hoc institutum non magis vitiat corruptela quam genuinam astrologiam adulterina Chaldaeorum vanitas. Chaldaei, dum pravae curiositati praetextum captant ex astrologiae nomine, scientiam utilem et laude dignam infamant. Idem faciunt sortilegi, quos vocant: sed nostrum est, inter legitimum usum et corruptelam discernere. Caeterum, datas fuisse sortes dicit, ut in urnam vel sinum coniectae postea extraherentur. Notandum quoque est, varie hoc loco accipi sortis nomen. Nam quum prius diceret, Iudam obtinuisse sortem ministerii, ex communi scripturae usu intelligebat, portionem illi attributam a Domino. Postea de sorte proprie et citra figuram loquitur. Verisimile tamen est, quum nomen goral utrique rei commune sit apud Hebraeos, Petrum alludere ad id voluisse quod facturi erant: et Lucam eodem similiter respexisse. Ministerii et apostolatus. Quia humile erat verbum ministerii, apostolatum addidit, in quo plus dignitatis in est. Quanquam sensus erit clarior, si exponas ministerium apostolatus. Sunt enim frequentes scripturis sanctis hypallagae. Certe Lucas cum onere coniungere voluit muneris praestantiam, reverentiae et autoritatis conciliandae gratia: simul tamen monere, ad laboriosam provinciam vocari apostolos. Sors super Matthiam. Ita accidit quod nemo sperasset: hunc enim alteri fuisse posthabitum ex superioribus colligere licet. Praeterquam enim quod priorem illi locum dederat Lucas, duo cognomina quibus fuit insignitus, rarae cuiusdam existimationis fuisse indicant. Barsaba, hoc est filius iurisiurandi vel quietis, a reipsa fuit dictus, quasi speculum quoddam esset vel fidelitatis ac innocentiae, vel placidi modestique ingenii. Alterum cognomen eximiam probitatem notabat. Ille ergo hominum iudicio prior: at Deus illi Matthiam praetulit. Unde admonemur non gloriandum esse si in coelum usque inferamur opinione hominum et eorum suffragiis praestantissimi censeamur: sed hoc potius curandum, ut nos approbemus Deo, qui unicus est legitimus iudex, cuius sententia stamus et cadimus. Caeterum, hoc quoque saepe animadvertere licet, Deum praeterire qui maxime eminent in hominum conspectu, ut omnem carnis superbiam prosternat. Quod addit conscriptum fuisse reliquis, sinistram omnem temeritatis notam abstergit a sortitione: quia tanquam divinitus electum amplexa est ecclesia, super quem sors ceciderat.