44:24 stinguunt, vox diei Iehovae amara vociferabitur, aut amare: Postea illic fortis). Hoc versu clarius exprimit propheta quod paulo ante dixi, nempe Deum fore autorem omnium cladium, quae Iudaeis accident: quia dum obstupescunt homines in suis malis, magis ac magis in se provocant iram Dei. Haec igitur non vulgaris prudentia est, considerare Dei manum, ubi nos percutit vel castigat. Haec ratio est cur propheta hic revocet Iudaeos ad Deum ne scilicet defigant sensus suos in homines, quemadmodum fieri solet. Quanquam simul etiam torporem illis excutit quum pronuntiat diem hunc fore terribilem, deinde iam esse propinquam. Scimus enim hypocritas Deo illudere, nisi sentiant gravitatem irae eius, et interea extrahere tempus, et sibi promittere tam longas inducias, ut nunquam expergefiant ad poenitentiam. Ideo propheta primo loco ostendit quidquid malorum tunc impendebat Iudaeis, non esse ab hominibus duntaxat, sed praecipue a Deo. Hoc unum est: deinde ut penitus afficiat stupidos animos dicit hunc diem fore terribilem: postremo, ne se blanditiis fallant, quasi adhuc procul abesset vindicta, simul asserit diem hunc iam instare. Haec tria nobis notanda sunt, ut teneamus prophetae consilium, sed initio versus dicit diem Iehovae magnum instare. His tribus verbis tria illa quae nuper attigi, complectitur. Diem Iehovae nominando significat debere adscribi iudicio eius quidquid Iudaei patientur malorum. Quum autem diem magnum vocat, terrorem vult incutere. Tertio dicit esse propinquum. Ergo videmus comprehendi tres sententias in istis tribus verbis. Sed propheta deinde plenius explicat quod poterat obscurum esse propter brevitatem sermonis. Propinquus, inquit, est dies hic et valde festinans. Scimus ut soleant homines tempus extrahendo fovere sua peccata. Nam etsi non possunt effugere omnem sensum pietatis, vel excutere: tamen fingunt longam esse distantiam inter se et Deum : et hac imaginatione sese demulcent: ideo propheta diem hunc propinquum esse affirmat. Et quia vix credibile erat instare cladem, de qua loquitur, adiungit diem hunc properare celeriter: quasi diceret non debere aestimari ex praesenti rerum statu quid facturus sit Deus, quia momento pertransit eius ira ab oriente usque ad occasum sicuti fulgur. Homines indigent longa praeparatione, ubi sese volunt ulcisci: sed Deus non opus habet multo apparatu, quia sufficit illi sua virtus ad omnes reprobos perdendos. Nunc ergo videmus cur hoc additum fuerit a propheta,, diem hunc celeriter festinare. Iam repetit hunc diem esse Iehovae, et vocem eius amare vociferari. Recitavi tres sententias interpretum. Quidam enim sic vertunt, Dies Domini amara illic vociferabitur