37:24 putabantur, mentes nostras ad summam illam Dei providentiam convertamus. (Atque etiam flavit.) Hinc ostendit quam levia sint et inania coram Deo quae oculos nostros perstringere, nosque attonitos reddere solent. Nec enim cogitare possumus de magno aliquo rege quin perturbemur toto animo ae stupeamus. Atqui ostendit reges ac principes instar stipulae esse coram Deo, a cuius flatu velut turbine quocunque volet momento expelluntur. Docemur ergo nunquam obstupescendum esse ad creaturae ullius conspectum, quin Deo honorem suum et gloriam tribuamus. Quod diligenter a Iudaeis considerandum fuit, qui monarchiam illam Chaldaeorum, a quibus captivi tenebantur, nunquam deleri, nec se ex eorum manibus eripi posse existimassent, nisi venisset in mentem haec doctrina, nihil tam in mundo firmum esse quod non ad Dei flatum liquescat. Ergo ne desperent de salute sua admonet propheta Deum, simul ac fulminare voluerit e coelo, fracturum quidquid roboris in hostibus eos terret, ut evanescat. 25. (Et cui.) Repetit superiorem illam sententiam, qua dixit Dominum non passurum se similem fieri idolis: ne Iudaei minus tribuerent eius potentiae, quod tam diu captivi essent sub infidelium manu: aut idola aliquid posse existimarent, quod florerent eorum cultores, quibus servire ipsi cogebantur. Nam in hunc modum de veri Dei et idolorum potentia disputando comparassent ipsum cum idolis. Ideo repetit quasi per indignationem: Cui me similem facitis? ac si diceret, an vestris comparationibus mihi maiestatem meam adimetis? Nam etsi homines varia cogitent de Deo, eumque pro sua libidine transforment, ipse tamen similis sui manet. Naturam enim propter hominum figmenta non immutat. Et apposite nomen sancti pro Deo usurpat: quo titulo oblique coarguit vel insimulat Iudaeos foedae ingratitudinis, nisi ut ab eo segregati sunt, ita vicissim eum sanctificent. Nihil enim sanctitatis reperietur in diis gentium, mera sunt hominum figmenta. Atrox igitur fit Deo iniuria, et indigne cogitur in ordinem, ubi committuntur idola cum eo in certamen, ac disputatur plusne possint quam Deus ipse. 26. (Tollite in sublime oculos.) Videtur hic propheta nimium immorari in hac re, quae praesertim nihil habet obscuritatis. Pluribus enim sententiis inculcat quod fatentur omnes, mirabilem Dei potentiam et sapientiam ex praeclaro mundi ordine cognosci. Sed notandum est quod prius dixi, nos tam malignos tamque ingratos divinae potentiae aestimatores esse, ut saepe Deum homuncione aliquo minorem fingamus. Plus enim terremur saepe inani unius hominis larva, quam omnibus Dei promissionibus confirmemur. Non frustra igitur repetit propheta fraudari Deum suo honore, nisi nos eius