36:24 ex mutatione regum qui hic numerantur. Nec enim potuit idem esse rerum status in tanta varietate, ut scimus quoties aliqua fit in publico statu conversio, magnam partem quasi novos mores induere: unde multas perturbationes interea exoriri necesse fuit. Quod perstitit tamen invicta constantia, nec unquam animo fractus est, ad imitationem stimulare debet omnes Dei servos, ne ulla inclinatione unquam flectantur. Quaeri poterit, an Isaias ipse titulum hunc inscripserit suae prophetiae, an alius quispiam. Huic quaestioni nullus interpretum cuius quidem scripta legerim hactenus, respondet. Ego vero etsi omnino satisfacere vix possum, dicam tamen quod sentio. Posteaquam prophetae concionem habuerant ad populum, brevem eius summam colligebant, quam valvis templi affigerent, ut omnibus pateret ac melius innotesceret prophetia. Quae quum per aliquot dies satis patuisset, auferebatur a ministris templi, atque reponebatur in thesaurum, ut perpetuum eius rei monumentum exstaret. Hinc confectos esse libros prophetarum verisimile est : idque colligi potest ex secundo capite Abacuc, si quis ipsum rite expendat: atque etiam ex capite octavo huius prophetae Imo qui diligenter et cum iudicio versati sunt in prophetis, mihi concedent, non semper fuisse quo decebat ordine digestas eorum conciones: sed ut ferebat opportunitas, inde conflatum fuisse volumen. Singulari autem Dei providentia effectum est, ut sacerdotum opera, quorum officium erat prophetias ad posteros mandare, (quanquam et ipsi saepe infestissimi essent prophetis) haec ad nos usque pervenerint.