30:24 enim ratum esse oportet, a viarum Domini praescripto recedentes semper condemnatum iri hac voce Samuelis: Stulte te gessisti. Licet enim tibi causam bonam fingas, Deus tamen longe secus est iudicaturus. Hinc itaque in genere discamus nullas quaerere excusationes quibus facta nostra tegamus: neque ad nostram mensuram aut stateram et normam eadem appendere et examinare quum de boni et mali discrimine iudicandum est. Nihil enim aliud quam mendacium et inanis illusio nostra quaecunque commenta deprehendentur, et in operibus infidelitas apparebit. Quare cavendum summopere ne hic falsis nostris ponderibus et stateris locum demus in discernendo bono a malo: sed ex solo Dei verbo pendeamus, et ad illud tanquam unicam normam facta omnia dictaque nostra exigamus. Atque ista sunt nobis ex Saulis increpatione retinenda. Caeterum observanda vicissim Samuelis in Saule corripiendo modestia. Nam etsi rex ipse salutet ipsum officiose, nihilominus tamen ab officio non recedit, quin cordate munus suum exsequitur, et Saulem duriter increpet, ut facti ratio postulabat, et Deus ipse iubebat. Hic igitur insigne exemplar proponitur imitandum omnibus verbi divini doctoribus et ministris, ut nimirum nullis neque minis, neque adulationibus, ab officio deterreantur, sed officio suo fungantur: ac si vel odio, vel contemptu premantur, nihilominus tamen in vocatione forti et praesenti animo perseverent, et hominum malitiam flocci faciant, et adversus eam audaciores eant. Sin contra vel honoribus vel blanditiis demulceantur, Deo tamen in primis serviendum sciant, eorumque saluti consulendum, quorum ipsis a Domino cura commissa est: licet durius excipere illos debeant, et scabiem illorum refricare, nullo modo parcentes vitiis quotiescunque se occasio obtulerit, ne prodere salutem ipsorum videantur, et in ultimum exitium coniicere. Sed vicissim cavendum ne aliqui se verbo Dei reprehendi moleste ferant; sed Paulinam doctrinam usurpent, nimirum ita compositos mores habeant, ut intrantes in Christianorum coetum infideles arguantur, et honorem verbo Dei debitum habere cogantur. Nam si Paulus ista de incredulis et miseris hominibus, qui nullum antea divinae maiestatis sensum habuerant, densissimis ignorantiae tenebris immersi, protulit, quanto magis debet habere vim in iis qui se verbi divini auditores, et gregis divini oves profitentur? Quare discamus admoniti et durius increpati de peccatis non indignari, neque obloqui et responsare: sed modeste et placide correctionem admittere, quae in bonum et utilitatem nostram, a pastoribus aut aliis facta, cedit. Sane Saul non admisit Samuelis reprehensionem: nam coepit tum suffugia quaerere. Et deinceps etiam videbimus eum longius ab officio,