23:24 fuit veluti scaturigo totius mundi. Creavit ergo Deus balaenas et reliquos pisces: non quod initium creationis numerandum sit ab eo momento quo formam accipiunt: sed quia in universo corpore quod ex nihilo factum est continentur. Ita quoad species, forma tantum accessit: sed creatio nihilo minus vere dicitur totius et partium. Ubi vulgo cetos vel cete legunt, non male vertere (meo quidem iudicio) liceret thunnos: nam voci hebraicae respondet thaninim. Quum dicit, aquas fecisse reptare, pergit in commendanda verbi efficacia, quod tanta promptitudine aquae exaudiunt, ut mortuae in se ipsis vivos foetus subito ebulliant. Quanquam plus exprimit Moses, quotidie scilicet ex aquis scaturire innumeros pisces, quia semper vigeat ille Dei sermo quo semel id mandavit. 22. Benedixitque. Quid valeat ista benedictio, mox declarat. Neque enim hominum more precatur Deus, qui solo nutu efficit quod homines votis expetunt. Benedicit ergo quum augeri et crescere iubet: hoc est, foecunditatem illis verbo suo infundit. Sed videtur ineptum esse quod Deus pisces et reptilia alloquitur: respondeo, non alium fuisse loquendi modum quam quo potuit intelligi. Nam vim verbi quae directa fuit ad pisces, non fuisse evanidam, experimentum ipsum docet: quin potius concepta in eorum natura radices egit quae assidue fructificant. 24. Producat terra. Descendit ad sextum diem quo creata sunt animalia, et deinde homo. Producat, inquit, terra animantes: sed unde vita mortuo elemento? Ergo non minus in hac parte miraculum quam si Deus creare ex nihilo coepisset quae ex terra prodire iubet. Nec vero ex terra materiam sumit, quasi indigeat, sed ut melius consociet singulas mundi partes cum ip3o universo. Quaeri tamen potest cur non hic quoque benedictionem suam adiungat: respondeo, quod supra in simili expressit Moses, hic quoque subaudiendum esse, tametsi ad verbum non repetat. Dico praeterea, ad eam rem notandam sufficere quod iuxta species condita fuisse animalia Moses refert: nam distributio haec aliquid stabile iam secum trahebat. Imo colligi inde potest singulis animalibus inclusam fuisse sobolem. Quorsum enim species, nisi ut se individua generatim multiplicent? Iumentum. Quidam ex Hebraeis inter iumentum et bestiam terrae sic distinguunt, ut illud sit quod herba pascitur: bestias autem terrae vocant quae carnem comedunt. Atqui Dominus paulo post utrisque communem ex herbis pastionem assignat : et passim in scripturis animadvertere licet, duas istas voces confundi. Ego vero non dubito quin Moses, postquam behemoth nominaverat, alterum nomen plenioris expositionis causa addiderit. Reptilia hic intellige quae terrestris sunt naturae.