20:24 S. Quum audirem Sulcerum et Iacobum Andream, vocatos esse qui vestras controversias suo arbitrio componerent, de uno capite mediocrem spem concepi quod scirem de arcana Dei praedestinatione utrumque recte sentire, interea flexibile esse utriusque ingenium ad captandum favorem. In doctrina vero s. coenae semper infelicem exitum mihi proposui. Sulcerus enim, ut morem gerat Lutheranis, medius videri appetit. Ab altero vero quid speres qui totus mancipatus est Brentio et se venditat. Sic ergo accidit. *) Nam praedestinationem, quam labefactare non audebant, flexiloquis ambagibus implicitam vobis instar thesauri absconditi reliquerunt. In coena autem Augustana confessio in manu Marbachii quasi laqueus erit quo vos (si diis placet) quoties libuerit constringat. Verum de re transacta frustra conqueror. Nec vero, me autore, ex subscriptione ambigua2) tergiversandi ansam captabis, quia minime ingenuum esset levi cavillo elabi et quod malam astutiam saperet. Unum restat ut prima quaque occasione apud senatum testeris, sincero pacis studio te fuisse adductum ut subscribens, sed disertis exceptionibus additis, ne tibi in posterum fraudi esset tua facilitas,: idem vero nunc iterum profiteri ne quis tibi obiiciat vafre dissimulasse quod libere aperiendum erat. Nihil ad eam actionem opportunius quam si Holbrachum nostrum aggressi fuerint adversarii. Si auditi fueritis et vestra protestatio admissa, vicistis. Sin minus cavete. Vale, eximie vir et mihi ex animo colende frater. Dominus tibi semper adsit, te gubernet ac tueatur. Genevae 13 Maii 1563.3) 3955. STURMIUS PRAEFECTIS MILITARIBUS. Impatienter stipendium sibi debitum flagitantes promissis fideiussoribus et exemplo aliorum ducum proposito placare studet. 0 3954.1) Cf. Andreae consensum s. concordiam Arg. 1563 editam. Quod scriptum Calvinus quum hanc scriberet iam accepisse videtur. 2) Hic dubium moveri potest utrum de iam data subscriptione (cf. Ep. Zanchi d. d. 18. April) an de danda loquatur. 3) De natalibus epistolae vide quae adnotavimus aa praecedeniem. Zanchus quidem m. Maio Argentorato aberat quod Calvinus ignorabat. Cf. N. 3990, not 7. 3955. 1) Multum tt diligenter Sturmius de pecunia ducibus Gallis partis evangelicae procuranda satagebat. Genevae sae~