2:24
lucem
suam
exstinxerant,
eos
excaecatos
sensu,
et
absurdis
mendaciis
ludi,
et
altis
tenebris
immergi
passus
est,
ut
nulla
verae
ecclesiae
facies
exstaret.
Interim
tamen
suos
et
dispersos
et
delitescentes
in
mediis
erroribus
et
tenebris
ab
exitio
servavit.
Nec
mirum:
didicit
enim
servare
et
in
ipsa
confusione
Babylonis
et
flamma
fornacis
ardentis.
Quod
autem
formam
ecclesiae
nescio
qua
vana
pompa
censeri
volunt,
id
quam
periculosum
sit
paucis
indicabo
magis
quam
enarrabo,
ne
orationem
in
immensum
extraham.
Pontifex,
inquiunt,
qui
sedem
apostolicam
tenet,
et
qui
ab
eo
antistites
sunt
inuncti
et
consecrati,
infulis
modo
et
lituis
insigniti
sint,
ecclesiam
repraesentant,
et
pro
ecclesia
haberi
debent:
ideo
nec
errare
possunt.
Qui
sic?
quia
pastores
ecclesiae
et
consecrati
Domino.
Et
Aaron
caeterique
praefecti
Israel
nonne
pastores
erant?
Aaron
vero
et
filii
eius
iam
sacerdotes
designati
erraverunt
tamen,
quum
vitulum
fabricaverunt.
Cur
secundum
hanc
rationem
ecclesiam
non
repraesentassent
quadringenti
illi
prophetae
qui
Ahab
mentiebantur?
At
ecclesia
stabat
a
partibus
Micha,
solius
quidem
et
contemptibilis,
sed
ex
cuius
ore
verum
egrediebatur
(1
Reg.
22,
8
seqq.).
Nonne
et
nomen
et
faciem
ecclesiae
prae
se
ferebant
prophetae,
quum
uno
impetu
adversus
Ieremiam
insurgerent,
et
minaces
iactarent,
fieri
non
posse
ut
periret
lex
a
sacerdote,
consilium
a
sapiente,
verbum
a
propheta
(Ier,
18,
18)?
Adversus
totam
prophetarum
nationem
solus
Ieremias
mittitur,
qui
a
Domino
denuntiet
fore
ut
lex
pereat
a
sacerdote,
consilium
a
sapiente,
verbum
a
propheta
(ibid.
4,
9).
Nonne
talis
splendor
refulgebat
in
eo
concilio
quod
pontifices,
scribae
et
Pharisaei
collegerunt,
consilia
de
interficiendo
Christo
captaturi
(Ioann.
12,
10)?
Eant
nunc,
in
externa
larva
haereant,
ut
Christum
et
omnes
Dei
prophetas
faciant
schismaticos;
satanae
rursum
ministros
faciant
spiritus
sancti
organa.
Quod
si
ex
animo
loquuntur,
respondeant
mihi
bona
fide,
ubinam
gentium
ac
locorum
ecclesiam
residere
existiment,
ex
quo
basiliensis
concilii
decreto
deiectus
et
abdicatus
est
pontificatu
Eugenius,
subrogato
in
eius
locum
Amedaeo?
Negare,
vel
si
rumpantur,
|