18:24 perinde ac si Genevae viverem. At si tuae humanitati a me ita satisfactum senties, adhuc restat ut et orem ne Iulii patrocinium a te semel atque iterum susceptum nunc repudies. A te igitur, quoad decet, supplex peto atque flagito, ut aliquando meam apud dominos vestros et apud fratres tuos innocentiam defendere non graveris, meque falso apud illos delatum esse ostendere. Quod si feceris quiescam. Sin autem, iam non video ut me continere possim quin apologia edita, non Boleti calumniis (tanti enim nebulonem faciendum non existimo) sed nonnullorum ex nostris hominibus venenatis linguis, qui ex Boleti verbis omnem obtrectandi occasionem captant, tempestive occurram. Sed avertat Dominus. Nam talem tragoediam excitare neque vellem neque cuperem. Vale, vir praeclarissime, cui omnem a Domino benedictionem precor. Basileae iij. Martii M. D. LX. Tuus ex animo Iulius Caesar Paschalis. 3168. LUSENIUS CALVINO ET COLLEGIS. Prolixe narrat quo in statu sint res Poloniae maxime ecclesiasticae. Stancarum notat, Vergerium suspectum habet, Cuiaviensis episcopi animum laudat, Vilnensi Palatino calcar addi cupit, coronidis loco politica et bellica subiicit. (Ex autographo Cod. Genev. 113, fol. 25.) Clarissimis pietate et eruditione viris D. Ioanni Calvino Genevensium fidelissimo pastori cum suis symmystis ac aliis professoribus novae academiae Genevensis dominis et tanquam patribus merito venerandis et observandis. Genevae. Salutem et pacem a Domino Iesu. Clarissimi et merito venerandi viri et patres! Quum certus nuncius, nobilis vir et frater noster sese nobis nunc obtulerit, quum et tempus et materia scribendi suppeteret, nolui committere pro mea erga vos observantia quin per eum vobis aliquid scriberem, ut, quum ipse non possum explere desiderium meum ex sanctissimo et prudentissimo colloquio vestro, literis saltem hoc faciam. Scietis igitur innocentissimum illum nostrum senem Ioan. 24