16:24 Ego huic tradidi exemplum concordiae nobis nuper oblatae,22) quod ante duos menses nactus fui. Si licuisset denuo descripsissem. Sed iudicabis quoque de meis annotatiunculis quas obiter conscripsi tum temporis in gratiam consulis senioris anni propraeteriti. Rogo ne graveris mihi iudicium tuum de omnibus rescribere. Habet aliam quoque quaestionem cum duplic responso. Ecce vides quod me non pudeat apud te balbutire, ut aliquid discam melius. 18) Haec nobis non satis facile elucidanda videntur. De Augustino v. not 3. De artic. 3, fortasse respiciendum ad ea quae diximus not. 13 et 14 19) Quo pacto et quem tn finem? An ad ministerium? 20) deperditis 21) Ibi quoque ergo coetus esssulum convenerat. 2386, BEZA CALVINO. Narrat quid Neocomi actum sit de eligendo ministro qui Parisiensibus ad tempus mitteretur. (Ex autographo Cod. Goth 404, ubi pars prior epistolae folio 730, pars posterior folio 138 inscripta est. . Edidit Bretschneider p. 105.) A Monsieur et pere M. Calvin fidele ministre de la parole de Dieu. A Geneve. S. Postridie quam literas tuas accepi Neocomum profectus cum Praevotio*) nostro eos demum adhibui in consilium cum D. Farello sine quibus consciis res ista administrari omnino non potuit, nempe Christophorum et Dommartinum. Ibi Brosseus2) multa praetexuit ex quibus facile intelligerem ipsum non ita libenter hoo onus subiturum. Sed unum hoc nos coegit novum consilium capere, quod ita se passim non modo notissimum de nomine et de facie esse testaretur, sed etiam plurimis ita suspectum ut aliquando etiam latitare et tandem illinc discedere fuerit coactus. Quum hoc audissemus nobis non placuit amplius urgere: quum ipse alioquin affirmaret, se nihil fuisse libentius facturum, etiam si mortem praesentem haberet ob oculos, quam aliquando in eo ipso loco quaesitam invenire non po- 22) Bucerianae: De sacra Domini coena ac duabus in Christo naturis concordia et christianae de utroque loquendi formulae concionatoribus Francofordiae observandae per M. Bucerum constitutae. Actum Francofordiae die ix. Dec. 1542. ( Tom. anglic. 697. Bel Edi. Th. II. p. 13.) 2386.1) N. 2381, not. 5 Male Br. Praenotio. Quas dicit accepisse literas, eae non exstant 2) ludimagister Neocomensis N. 1571. 1573. 1580, Ex sequentibus colliges eum olim Parisiis vixisse.