15:24 S. Raro tu quidem ad me scribis, integerrime et semper ex animo colende frater. Nullam tamen epistolam abs te recipio, cuius memoria non unius anni silentium merito excuset Sic enim omnes l) non modo suavissimum erga me amorem undique spirant: sed sincero testimonio totum cor tuum quodammodo effundunt, ut mihi videar semper oculis praesentem habere, qui ita scripsit. Quare non est, quod in hac parte de purgando officii neglectu sis sollicitus. Neque enim ignoro, quantopere me ames. Etsi autem nihil mihi gratius foret, quam quotidie aliquid abs te literarum recipere, mihi tamen hoc voto potior est tua commoditas, et mihi abunde sufficit, si meae pigritiae veniam apud te impetro. De huius ecclesiae statu nihildum 2) habeo certi quod scribam. His annis non cessarunt improbi novas subinde molestias nobis facessere. 3) Tandem excommunicationem c medio tollere conati nihil extremae insaniae reliquum fecerunt. Utrinque magna contentione diu certatum est, quia in senatu et populo studia palam sic exarserant, ut periculum esset a tumultu. Quorundam artificio factum est, ut reconciliaremur. De re tamen nihil adhuc decretum. Perendie4) vel transigetur, vel exorietur nova pugna, cuius exitum Domino commendans statui ne minimum5) quidem deflectere. Neque vero tam sum ferreus, quin misere me excruciet ac dilaniet futura gregis dissipatio, si abire cogor. Sed quia nihil aliud nobis licet quam sub divinae providentiae fiducia officio nostro ad extremum usque defungi, pergendum est. Et tamen melior quam prius6) spes lucere iam nobis coepit. Quaecunque hactenus edideram opuscula, praeter quatuor Gallicas conciones,7) quas Baduellus8} latinas fecit, uno volumine complexus fuerat unus ex nostris typographis. Catalogum igitur non mitto, quem inde petere licebit. Nuper editae sunt G-allicae conciones, viginti duae in psalmum octonarium, ut vocant.9) Scripturae interpretationes seorsim excusae sunt, sicuti nunc in lucem prodit quod adhuc in Acta Apostolorum deerat,10) cuius exemplar 1906. 1) omnes om. P. 2) nihil iam P. Idem: quod ad te scribam. - 3) Beza in Vita ed. K p. 24: Pergebant rebus novandis intenti factiosi, et quamvis rursum 2. Febr. coram senatu solenni promisso sancita esset ci^Lvr^uzia, tamen se ipsis quotidie deteriores evadebant, utrinque valde occupato Calvino, dum et illos pro suo more increpando ad meliorem frugem revocare et bonos adversus illorum improbitatem confirmare studeret. 4) N. 1903. 5) malui ne nimium P. 6) prior spes lucere nobir> P. 7) Vol VIII. p. 369. Prolegg. p, 24. 8) Budaeus S. Balduinus P. et Angit*s. 9) Vingt-deux sermons sur le Ps. 119. Gen. 1554. 12 101 Dedicatio secundae partis scripta fuit Vlli> Cal Febr. 1901)