13:24 1057. HALLERUS BULLINGERO. Lausannensem dies dictus. Quorum causa in peius versa est edito Vireti novo libro. (Excerptum ex autographo Archiv. Turic. Plut. VI. vol. 154 olim Serm. B. Epp. T. 32, fol. 76. . Simler. Vol. 67.) Clarissimo Viro D. Henrycho Bullingero domino et compatri suo carissimo Tiguri. Ad 13. diem Augusti dictus est dies Lausannensi bus omnibus, ut hic coram senatu appareant et suarum disputationum reddant rationes. Cupivissem Vireti causam leniri: sed ecce interim, dum haec facta sunt, ipse edit libellum in lingua gallica de vi usuque Ministerii verbi Dei sacramentorumque ab illo dependentium. Ex quo libello excerpta quaedam et in linguam latinam versa ad nos transmisit Zebedaeus. *) Quibus denuo omnium irritavit animos. Sunt enim quaedam prorsus nobis contraria, quaedam dubia, confusa et obscura: quaedam, etsi vera, tamen non in tempore et loco scripta. Nam non conveniebat magis nunc irritare crabrones: ut valde metuam pro eo, nam alias pius est, ne et ipse dimittatur et ablegetur. Curabo transscribi illa capita et proxime ad te perferri. 8# Augusti 1548. Bernae. I. H. t. t. 1058* VIRETUS CALVINO. In eo est ut Bernam proficiscatur a senatu citatus. Interea multa et varia de diversis collegis tam veteribus quam navis. (Ex autographo Cod. Genev. l l l a, fol. 170.) Optimo fratri meo et symmystae Ioanni Calvino Genevae. 8. Hodie itineri accingor. Dominus dirigat gressus et sensus nostros in suam gloriam, submi- 1057.1) quem sane minus incitabat Zwinglianismus quam invidia.