10.2:24 sertis verbis mecum illi conveniebat, ut nondum viderim qui magis ingenue . veritatem hac in parte profiteatur. Interim tamen patitur, nec spes est primo quoque tempore aboleri posse sinistros istos rumores, qui iam obtinuerunt certam fidem. Oro te, D. Bucere, si quid preces meae, si quid lacrymae valent, huius miseriae ut succurras. Tibi derelictus est pauper, orphano tu eris adiutor.5) Ne patiaris eo necessitatis redigi ut extrema experiatur. Potes, si vis, aliqua illi succurrere. Verum tu id melius pro tua prudentia. Non potui tamen manum ultro lascivientem continere, quin aliquid in huius causam scriberem. Haec pro tempore. Vale, eruditissime vir. Noviod.6) pridie nonas septembres. Tuus ex animo Calvinus. IX CALVINUS INCEETO. >) Videtur comes addita fuisse alii cuidam epistolae cuius quasi post-scriptum est, idque imperfectum. (Petri Danielis manu scripta exstat in Cod. Bern* 141, N. 296 in eadem scheda cum nostra .N. 9 quam sequitur, et N. 223 quam praecedit.) Pollicitus fueram me quoque ad te scripturum, et eram omnino facturus si aliquantulum temporis superfuisset. Video tamen Baptistam nostrum quas partes agere statueram praeoccupasse. Si obtinuerit, nihil meis literis erit opus, sin minus, experiar an aliquid portando valeam. Saluta mihi diligenter Franciscum cognatum tuum totamque illam familiam et amicos omnes. Dominus te huc propediem . . . .2) Passelius tuus.3) 5) the poor are Iest in a special manner to your care; you are the he]per of the orphan. 6) Noviodunum nomen erat pluribus Galliae oppidis commune, vide CeUarii Geogr. ant in indice. Verum de ipsa Calvini patria cogitare in promptu est, quo saepius Parisiis se recipere poterat ad rem familiarem curandam, ita ut huius loci mentione tempus scriptae epistolae non necessario definiatur. 17* 1) Non solum nomen amici cui haec missa fuit incertum est, sed et locum et annum scriptae epistolae definire minime ausimus. Attamen nomen Lutetiae non immerito a Daniele adscriptum rati {vide not. seq.) ad a. 1532 referendam putavimus. 2) Hac formula deleta aliam adscripsit: Dominus te suo spiritu roboret. Sed haec quoque cancellata est, sicut in margine nomen urbis: Lutetiae. 3) Passelii nomen inter ea quibus Noster ut lateret plus minus frequenter usus est antiquissimum fuisse videtur et fortasse iam inter iuvenes Aureliae studiosos celebratum.